라틴어 문장 검색

Eadem ratio est quae pueritiam canescere non patitur, cum sit humectissima, quia non ex frigore nato phlegmate humida est, sed illo naturali et vitali humore nutritur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 10:1)
Est et hoc de experientia notum quod qui sensim trahunt potum ventres habent humectiores humore qui paulatim sumptus est diutius permanente:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 12:1)
lunare lumen, in quo est non manifestius calor sed occultus tepor, magis diffundit humecta, et inde provenit iniecto tepore et aucto humore putredo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 18:4)
Contra quae humecta desideras luna crescente conficies.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 30:1)
10), id est umectas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7274)
quis humum f. h. s. sic est dictum, ut "tunc Phaethontiadas musco circumdat amarae corticis atque solo proceras erigit alnos".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 191)
in medio gramen, muscoque adoperta virenti manabat saxo vena perennis aquae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권165)
Inde ubi libatos inroravere liquores vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae ad delubra deae, quorum fastigia turpi pallebant musco stabantque sine ignibus arae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 39:5)
molli tellus erat umida musco, summa lacunabant alterno murice conchae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 58:2)
inlevit caecos oculos et lumina limo reddidit umectam sacro sputamine terram contrectans digitis:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3226)
"interior tumuli pars est, ubi lapsibus sonoris stagnum nivali volvitur profundo, omnicolor vitreas pictura superne tinguit undas, musci relucent et virescit aurum cyaneusque latex umbram trahit inminentis ostri:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.16)
tum Phaethontiades musco circumdat amaro corticis, atque solo proceras erigit alnos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.39)
Saltibus in vacuis pascunt et plena secundum flumina, muscus ubi et viridissima gramine ripa, speluncaeque tegant et saxea procubet umbra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 6:3)
At liquidi fontes et stagna virentia musco adsint et tenuis fugiens per gramina rivus, palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret, ut, cum prima novi ducent examina reges vere suo ludetque favis emissa iuventus, vicina invitet decedere ripa calori, obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:4)
ego laudo ruris amoeni rivos et musco circumlita saxa nemusque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 103)

SEARCH

MENU NAVIGATION