라틴어 문장 검색

inlevit caecos oculos et lumina limo reddidit umectam sacro sputamine terram contrectans digitis:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3226)
fore hoc sacerdos dixerat iam Xystus adfixus cruci, Laurentium flentem videns crucis sub ipso stipite:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.6)
deinde adeo impatiens fuit differendae voluptatis, quam ingentem crudelitas eius sine dilatione poscebat, ut in xysto maternorum hortorum, qui porticum a ripa separat, inambulans quosdam ex illis cum matronis atque aliis senatoribus ad lucernam decollaret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 113:1)
Nihil est nobis dictu, visu, auditu cum insania circi, cum inpudicitia theatri, cum atrocitate arenae, cum xysti vanitate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 4:2)
post xystum autem stadium ita figuratum, ut possint hominum copiae cum laxamento athletas certantes spectare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장15)
item aliae res sunt similes, uti xystus, prothyrum, telamones et nonnulla alia eius modi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장24)
Est enim ignis calidus et siccus, aer humectus et calidus, aqua similiter humecta sed frigida, terra frigida pariter et sicca.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 21:2)
valvis xystum desinentem et protinus pratum multumque ruris videt, fenestris hac latus xysti et quod prosilit villae, hac adiacentis hippodromi nemus comasque prospectat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 19:2)
proxime autem xystum et duplicem porticum designentur hypaethroe ambulationes, quas Graeci παραδρομίδεσ, nostri xysta appellant, in quas per hiemem ex xysto sereno caelo athletae prodeuntes exercentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION