라틴어 문장 검색

Nam nec ea ipsa quae putrefacta solvuntur in animalcula, ut caro, caseus, ad tactum percipiuntur calida;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 147:2)
sed tamen e rebus humidis vaporem excitare potest.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 154:2)
secundo, quod sit (praesertim ut defertur ad nos per aerem) qualitate multo humidior;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:3)
praesertim cum omnis spiritus animatus depascat humida utraque, aquea et pinguia, tanquam fomites suos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:15)
omnia denique agitata exterius non facile putrefiant interius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:13)
Postquam enim spiritus, aut humidum in spiritum versum, evolaverit in aliquo corpore porosiore (ut in ligno, osse, membrana, et hujusmodi), tum partes crassiores majore nixu contrahuntur et coeunt, unde sequitur induratio aut desiccatio:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 454:2)
Nam si luna attollat aquas, aut turgescere aut intumescere faciat humida;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 456:5)
calorum humidorum, ut balnei Mariae, fimi, caloris animalium per exterius, caloris animalium per interius, foeni conclusi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:28)
Similiter fundationes gloriosae et splendidae in usus publicos sunt instar sacrificiorum sine sale, et nihil aliud quam dealbata eleemysonarum sepulchra, quae ab intus cito corrumpentur et putrefient.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 3:10)
Quo lupus inuectus et salsa carne refectus, Quicquid inest, ambit, telluris et humida lambit.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:14)
Uicibus cedant humida siccis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 21:1)
factae enim subito ex humida materia non eundem usum celeritatis habebant.
(카이사르, 내란기, 1권 58:4)
alia, si in umidis omne vitium est, ut Herophilo visum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium33)
Neque ignorare hunc oportet, quae sit aegri natura, umidum magis an magis siccum corpus eius sit, validi nervi an infirmi, frequens adversa valetudo an rara, eaque, cum est, vehemens esse soleat an levis, brevis an longa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium154)
Post haec omnibus fatigatis aptum est cibum sumere, eoque umido uti, aqua vel certe diluta potione esse contentos, maximeque ea, quae moveat urinam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION