라틴어 문장 검색

effundat in aequum in planum, in campum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 671)
quod quia asperum visum est, se ad figuram transtulit et ait 'exhausti', ut "et servantissimus aequi" pro 'aequitatis'. omne solum continens scilicet vites.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3982)
cum de iure civili, cum de aequo et bono disputaretur, argumentorum et similitudinum copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장 2:5)
Sed Posidonium, sicut aequum est, cum bona gratia dimittamus, ad Chrysippi laqueos revertamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 12:1)
de aequo aut iniquo, aequumne sit ulcisci iniurias etiam propinquorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 116:5)
ita enim et aequum est et cupit Tullia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 4A 3:3)
sed si erunt qui te impediant ut villas suas servent, aequum est me a te impetrare ut cohortis quae ex Piceno et Camerino venerunt, quae fortunas suas reliquerunt, ad me nussum facias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 12B 3:1)
nam et aequum postulant et quicquid egisses recte esse actum putarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 13 7:2)
rogo te et quidem valde rogo (nam Achilleus noster non minus quam aequum est laborat) eripias eum ex custodia conservesque.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 6 2:6)
nam cum Metellis, Serviliis, Scipionibus erat ei non modo hospitium verum etiam domesticus usus et consuetudo, quas, ut aequum est, familias honestatis amplitudinisque gratia nomino.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 1:3)
negat Alfenus aequum esse procuratorem satis dare, quod reus satis dare non deberet, si ipse adesset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 7장 1:4)
cui neque magistratus adhuc aequus inventus est neque iudicium redditum est usitatum, non condicio, non sponsio, non denique ulla umquam intercessit postulatio, mitto aequa, verum ante hoc tempus ne fando quidem audita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장 1:2)
Aequumne sit ulcisci a quocumque iniuriam acceperis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 2:12)
descripsit lineolam DE ad tempus quo corpus alterum inaequabili motu descripsit lineam De ut area DLME ad aream DLme, & ex aequo tempus primum ad tempus ultimum ut rectangulum 2PD × DL ad aream DLme.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VII. De Corporum Ascensu & Descensu Rectilineo. 46:7)
Est autem vis mediocris QN vel QS, qua corpus retinetur in orbe suo circum Q, ad vim qua corpus P retinetur in Orbe suo circum S, in ratione composita ex ratione radii QS ad radium PS, & ratione duplicata temporis periodici corporis P circum S ad tempus periodicum corporis S circum Q. Et ex aequo, vis mediocris LM, ad vim qua corpus P retinetur in Orbe suo circum S (quave corpus idem P eodem tempore periodico circum punctum quodvis immobile S ad distantiam PS revolvi posset) est in ratione illa duplicata periodicorum temporum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 69:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION