-
per consanguineos thalamos noctemque beatam, per taedas, quas ipsa tuo regina levavit coniugio sociaque nurum produxit ab aula, indue mente patrem, crescentes dilige fetus ut ducis, ut soceri.
- (클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:61)
-
Unanimi fratres, quorum mare terraque fatis debetur, quodcumque manus evasit avitas, quod superest patri:
- (클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:76)
-
te consanguineo recipit post fulmina fessum Iuno sinu.
- (클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:44)
-
"Nostra potens Iuno tuque o germane Tonantis et gener, unanimi consortia discite somni mutuaque alternis innectite vota lacertis.
- (클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:203)
-
quam fallere mentes doctus et unanimos odiis turbare sodales!
- (클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:47)
-
quid consanguineas acies, quid dividis olim concordes aquilas?
- (클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:138)
-
sola res rustica, quae sine dubitatione proxima et quasi consanguinea sapientiae est, tam discentibus egeat quam magistris.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 4:6)
-
Igitur Romanus qui aderat exercitus sextum post cladis annum trium legionum ossa, nullo noscente alienas reliquias an suorum humo tegeret, omnis ut coniunctos, ut consanguineos, aucta in hostem ira, maesti simul et infensi condebant.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 62장1)
-
Per idem tempus Vonones, quem amotum in Ciliciam memoravi, corruptis custodibus effugere ad Armenios, inde Albanos Heniochosque et consanguineum sibi regem Scytharum conatus est.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 68장1)
-
matrem Antoniam non apud auctores rerum, non diurna actorum scriptura reperio ullo insigni officio functam, cum super Agrippinam et Drusum et Claudium ceteri quoque consanguinei nominatim perscripti sint, seu valetudine praepediebatur seu victus luctu animus magnitudinem mali perferre visu non toleravit.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 3장2)
-
suscepit curam libens ut consanguineus.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 43장10)
-
Sardiani decretum Etruriae recitavere ut consanguinei:
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 55장10)
-
suffecisse olim indigenas consanguineis populis nec paenitere veteris rei publicae.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장3)
-
at sibi robur peditum equitumque, consanguineos Germanos, Gallias idem cupientis.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장13)
-
'quae prima libertatis facultas data est, avidius quam cautius sumpsimus, ut vobis ceterisque Germanis, consanguineis nostris, iungeremur.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 65장2)