라틴어 문장 검색

Pars autem fructuaria dividitur in cellam oleariam, torculariarn, cellam vinariam, defrutariam, faenilia paleariaque et apothecas et horrea, ut ex iis, quae sunt in plano, custodiam recipiant umidarum rerum tamquam vini aut olei venalium;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 9:1)
Apothecae recte superponentur his locis, unde plerumque fumus exoritur, quoniam vina celerius vetustescunt, quae fumo quodam generepraecoquem maturitatem trahunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 20:2)
Pars duodecima duo milia et quadris gentos, hoc est uncia, in qua sunt scripula xxiv.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 10:2)
Horum pars dimidia duo milia quingeni, quae pars iugeri unciam et scripulum efficit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 6:4)
Itaque erit iugeri uncia dimidio scripulo et decima parte scripuli minus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 10:9)
'dum lectica ex regia domum redeo, panis unciam cum paucis acinis uuae duracinae comedi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 76장 2:2)
et cum interdixisset usum amethystini ac Tyrii coloris summisissetque qui nundinarum die pauculas uncias uenderet, praeclusit cunctos negotiatores.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 32장 3:2)
quodque oblatam a Tarraconensibus e uetere templo Iouis coronam auream librarum quindecim conflasset ac tres uncias, quae ponderi deerant, iussisset exigi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 12장 1:2)
' 'o nulli quicquam mentite, vides ut nudus inopsque domum redeam te vate, neque illicaut apotheca procis intacta est aut pecus:
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장4)
nam pes argenteus illis, anulus in digito quod ferreus, ergo superbum convivam caveo, qui me sibi comparat et res despicit exiguas, adeo nulla uncia nobis est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac materia, quin ipsa manubria cultellorum ossea.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI40)
Interponis aquam subinde, Rufe, Et si cogeris a sodale, raram Diluti bibis unciam Falerni.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CVI1)
Quantum iam superis, Caesar, caeloque dedisti Si repetas et si creditor esse velis, Grandis in aetherio licet auctio fiat Olympo Coganturque dei vendere quidquid habent, Conturbabit Atlans, et non erit uncia tota, Decidat tecum qua pater ipse deu=m:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, III1)
Nulla De nostro nobis uncia venit apro.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLVIII9)
sic Cicero in Philippicis "fudit apothecas", "cecidit greges armentorum". claudite nymphae melius hoc a persona Pasiphaes dictum accipimus, ut dicat Silenus, hoc illam aliquando dixisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 554)
'cellis' autem apothecis dicit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 962)

SEARCH

MENU NAVIGATION