라틴어 문장 검색

Exercitationem recte sequitur modo unctio, vel in sole vel ad ignem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장28)
tum multo oleo ungui leniter perfricari, iterum in solium descendere, post haec os aqua calida, deinde frigida fovere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장18)
Ergo si nimium alicui fatigato paene febris est, huic abunde est loco tepido demittere se inguinibus tenus in aquam calidam, cui paulum olei sit adiectum, deinde totum quidem corpus, maxime tamen eas partes, quae in aqua fuerunt, leviter perfricare ex oleo, cui vinum et paulum contriti salis sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장20)
Hunc reficit in ipso quoque itinere frequens frictio, post iter primum sedile, deinde unctio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장34)
Implet autem corpus modica exercitatio, frequentior quies, unctio et, si post prandium est, balineum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장57)
Calefacit autem unctio, aqua salsa, magisque si calida est, omnia salsa, amara, carnosa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장106)
Contra siccat modica exercitatio, fames, unctio sine aqua, calor, sol modicus, frigida aqua, cibus exercitationi statim subiectus, et is ipse ex siccis et aestuosis locis veniens.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장112)
Cui caput infirmum est, is si bene concoxit, leniter perfricare id mane manibus suis debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장2)
deinde id aliquamdiu perfricare, novissime detergere et unguere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장12)
Inter unctionem autem et frictionem multum interest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장9)
Longe tamen saepius aliud perfricandum est, cum aliud dolet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장23)
maximeque cum a summis aut a mediis partibus corporis evocare materiam volumus, ideoque extremas partes perfricamus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장24)
Neque audiendi sunt qui numero finiunt, quotiens aliquis perfricandus sit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장25)
Denique si certa membra perfricantur, multa valentique frictione opus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장30)
Perfricandae quoque eae partes manibus unctis ex vetere oleo sunt eique adiciendum aliquid ex calefacientibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION