라틴어 문장 검색

Quibus ita sceleste patratis, Paulus cruore perfusus, reversusque ad principis castra, multos coopertos paene catenis adduxit, in squalorem deiectos atque maestitiam, quorum adventu intendebantur eculei, uncosque parabat carnifex et tormenta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 9:1)
Inter haec tamen per indutias naturae conquiescentis, sauciabantur eius sensus circumstridentium terrore larvarum, interfectorumque catervae, Domitiano et Montio praeviis, correptum eum (ut existimabat in somnis), uncis furialibus obiectabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 17:1)
Ab hac medietate restium ligneus stilus exsurgens obliquius, et in modum iugalis temonis erectus, ita nervorum nodulis implicatur, ut altius tolli possit et inclinari, summitatique eius unci ferrei copulantur, e quibus pendet stuppea vel ferrea funda, cui ligno fulmentum prosternitur ingens, cilicium paleis confertum minutis, validis nexibus illigatum, et locatum super congestos caespites vel latericios aggeres.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 5:1)
Carnifex enim, et unci, et cruentae quaestiones, sine discrimine ullo aetatum et dignitatum, per fortunas omnes et ordines grassabantur, et pacis obtentu latrocinium detestandum agitabatur, infaustam victoriam exsecrantibus universis internecivo bello quovis graviorem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 9:2)
"cornea fibra est,"
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 2:15)
Uncius inclusi quae in pag. 375 verss. 1.2.18.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:10)
Sed magis sunt vitiosa illa loca, quam ut uncius sanari possint.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:12)
Postremo felix a uero bono deuios blanditiis trahit, aduersa plerumque ad uera bona reduces unco retrahit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:10)
11. Cucurbitularum duo vero genera sunt, aeneum et corneum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장1)
altera cornea parte aeque patens altera foramen habet exiguum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장3)
Cornea corpori per se inponitur, deinde, ubi ea parte, qua exiguum foramen est, ore spiritus adductus est, superque cera cavum id clausum est, aeque inhaerescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장5)
8). Lammina vel ferrea vel aenea etiam ab altero capite duo utrimque deorsum conversos uncos habet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장32)
Cum in cavo mucro est, ilico digiti subiecti partis alterius uncis simul et ferramentum id extrahunt et telum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장36)
Ubi abscissus est, unco ferramento extrahendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 10장4)
Si maior, iniciendus a superiore ei parte uncus est eius rei causa factus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장60)

SEARCH

MENU NAVIGATION