라틴어 문장 검색

Divite Pactolos vexit te Lydius unda, aurea torrenti deducens flumina ripa;
(세네카, 오이디푸스 6:37)
"mitior haec misero discors alienaque tellus, mitior unda maris, quae iuxta flumina corpus rettulit et miseram visa exspectasse parentem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권176)
nec enim dat terga nec ullis frangitur ille minis, venientesque obvius undas intrat et obiecta dispellit flumina parma, stant terra fugiente gradus, et poplite tenso lubrica saxa tenet, genibusque obnixus et haerens subruta fallaci servat vestigia limo, sic etiam increpitans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권210)
ipsa quoque adsiduo labuntur tempora motu, non secus ac flumen, neque enim consistere flumen nec levis hora potest, sed ut unda impellitur unda urgeturque eadem veniente urgetque priorem, tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur et nova sunt semper;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 18:4)
flumina et aequoreas pariter decurrit ad undas.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 446:1)
Succubuit si qua tellus, cumulumque furentem Undarum non passa ruit, tum flumine toto Transit, et ignotos aperit sibi gurgite campos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:6)
Tua flumina prodam, Qua deus, undarum colator, Nile, tuarum, Te mihi isse dedit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:51)
O nemus, o fontes solidumque madentis harenae Litus et aequoreis splendidus Anxur aquis, Et non unius spectator lectulus undae, Qui videt hinc puppes fluminis, inde maris!
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LI5)
eversis flumina ripis Expatiata ruunt, spumantibus aestuat undis Diluvium, rapidique effusa licentia ponti.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:24)
nec vincere possis flumina, si contra, quam rapit unda, nates.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:142)
Quam quondam flumine curvo implicuit clausaeque suis Cephisus in undis vim tulit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 40:3)
Erat Indus Athis, quem flumine Gange edita Limnaee vitreis peperisse sub undis creditur, egregius forma, quam divite cultu augebat, bis adhuc octonis integer annis, indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat aureus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 5:2)
Bacchus peccasse fatentem restituit factique fide data munera solvit "Neve male optato maneas circumlitus auro, vade" ait "ad magnis vicinum Sardibus amnem perque iugum ripae labentibus obvius undis carpe viam, donec venias ad fluminis ortus, spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit, subde caput corpusque simul, simul elue crimen."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 16:6)
durum a stirpe genus natos ad flumina primum deferimus saevoque gelu duramus et undis, venatu invigilant pueri silvasque fatigant, flectere ludus equos et spicula tendere cornu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 21:6)
haec igitur mihi sit lepores audacia mollis excipere et structo figere avem calamo, qua formosa suo Clitumnus flumina luco integit, et niveos abluit unda boves.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1914)

SEARCH

MENU NAVIGATION