라틴어 문장 검색

Quod existimamus fieri non tantum per conclusionem et contractionem caloris, quae est species unionis, sed per exasperationem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 176:3)
et tamen post istam unionem naturae, quae est res maxime principalis, de naturae divisionibus et venis, tam ordinariis quam interioribus et verioribus, suo loco postea dicetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 193:7)
Sit natura inquisita Candor sive Albedo:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:2)
Manifestum enim est formam albedinis deferri et invehi per istam contusionem vitri et agitationem aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:8)
Itaque de instantia migrante ad generationem in natura inquisita albedinis, propositum est jam exemplum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:8)
Instantia autem migrans ad corruptionem in eadem natura albedinis, est spuma dissoluta, aut nix dissoluta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:9)
Exuit enim albedinem et induit diaphanum aqua, postquam fit integrale sine aere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:10)
Verum in his diligens est adhibenda cautio, ne intellectus humanus, postquam complures ex istis formis particularibus adinvenerit atque inde partitiones sive divisiones naturae inquisitae confecerit, in illis omnino acquiescat, atque ad inventionem legitimam Formae Magnae se non accingat, sed praesupponat naturam velut a radicibus esse multiplicem et divisam, atque ulteriorem naturae unionem, tanquam rem supervacuae subtilitatis et vergentem ad merum abstractum, fastidiat et rejiciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 274:1)
Itaque sunt tanquam primi et infimi gradus ad unionem naturae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:4)
Inter praerogativas instantiarum, ponemus loco decimo tertio Instantias Foederis sive Unionis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 331:1)
Vires autem et actiones corporum circumscribuntur et mensurantur, aut per spatia loci, aut per momenta temporis, aut per unionem quanti, aut per praedominantiam virtutis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:13)
cum dubium non sit lucem coelestium, non tantum albedinis vividum colorem, verum etiam omnis flammae (quae apud nos nota est) lucem, quoad vigorem radiationis, multis partibus excedere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:9)
altero, quod arctior sit unio, et tanquam majore cum delectu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:11)
quod existimamus fieri, non tam ob motum nexus, ne detur vacuum, quam per motum istum amicitiae et unionis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 454:3)
non ad centrum imaginativum, sed ad unionem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION