라틴어 문장 검색

cuius flamma perterriti classiarii cum manere non auderent et plurimi hortarentur, ut domos suas discederent moenibusque se defenderent, Themistocles unus restitit et universos pares esse posse aiebat, dispersos testabatur perituros, idque Eurybiadi, regi Lacedaemoniorum, qui tum summae imperii praeerat, fore affirmabat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 2:1)
Certe humorem sale differri sive consumi fit hinc cognitu facile, quod, si duos panes pari magnitudine feceris, unum sale aspersum, sine sale alterum, invenies indigentem salis pondere propensiorem, scilicet humore in eo per salis penuriam permanente.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 5:3)
igitur si de elementis et deo nascuntur omnia, unam originem habent et par est natura omnium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7246)
quod receptum est ideo, quia genetivus pluralis a nominativo plurali minor esse non debet, sed aut par, aut maior una syllaba.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5905)
urbs augusta suos vomit effunditque Quirites, una et patricios ambitione pari confundit plebeia phalanx umbonibus aequis discrimen procerum praecipitante fide.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.52)
Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae, quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram uno eodemque tulit partu paribusque revinxit serpentum spiris ventosasque addidit alas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 31:2)
tum omissa pugna quam in omnes partes parem intenderant, in unum locum se omnes inclinant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 563:1)
Tempus erat, quo Libra pares examinat horas, Non uno plus aequa die, noctique rependit Lux minor hibernae verni solatia damni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:4)
genetivus enim aut par debet esse nominativo aut una syllaba maior, ut 'musa musae', 'doctor doctoris';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1654)
Et paribus oscillationibus juxta positae ibant unà & redibant diutissime.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 21:7)
"nati nam luce sub una et domus et domini paribus adolevimus annis, ex quo plasma novum de consaepto paradisi limite progrediens amplum transfugit in orbem, pellitosque habitus sumpsit venerabilis Adam, nudus adhuc, ni nostra foret praecepta secutus."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 157)
quadrupli vero rursus semper parem custodiunt quantitatem constituunturque a quarto numero uno ex prioribus per ordinem positis paribus intermisso, primo pari binario, post hunc viiij intermisso senario, post hunc xij transmisso denario, atque hoc idem in ceteris.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici eiusque speciebus earumque generationibus. 2:21)
Confestim tulit par unum macillenarum et inposuit super solarium domus et barile unum plenum aqua et scopam et unum stipitem igne accensum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 2. Primi sapientis secunda historia: Avis 1:18)
Si enim pari unum dempseris, vel unum adieceris, inpar efficitur, vel si inpari idem feceris, par continuo procreatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Definitio paris et inparis per alterutrum 1:3)
Hic enim ex uno et duobus et inpari atque pari coniungitur, quae manifesta sunt aequalitatis atque inaequalitatis, eiusdem atque alterius, definitae atque indefinitae esse substantiae.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod omnia ex eiusdem natura et alterius natura consistant idque in numeris primum videri 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION