라틴어 문장 검색

hoc vos scire, hoc posteris memoriae traditum iri, Aequos et Volscos, vix Hernicis modo pares, T. Quinctio quartum consule ad moenia urbis Romae impune armatos venisse!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 738:3)
ubi cum a quingentis fere passibus castra posuisset, contemplatus ex propinquo situm urbis moeniaque, quae pars tutissima moenibus erat, quia maxime neglectam custodia vidit, ea potissimum adgredi statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 584:2)
minuere etiam spem eius duae aliae, parva magnaque, res, magna illa quod, cum ipse ad moenia urbis Romae armatus sederet, milites sub vexillis in supplementum Hispaniae profectos audiit, parva autem quod per eos dies eum forte agrum in quo ipse castra haberet venisse nihil ob id deminuto pretio cognitum ex quodam captivo est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 145:1)
unde cum tam parvi operis munitio esset, non obiecit vallum imperator Romanus, seu fiduciam hosti superbe ostentans, sive ut subeunti saepe ad moenia urbis recursus pateret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 613:2)
inde cum superato promuntorio ad ipsa moenia urbis circumagere classem vellent, saeva coorta tempestate prope obruti fluctibus, dispersi, magna ex parte amissis armamentis in terram effugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 522:2)
quinto die prope iusta pugna adeo paventes in oppidum Lacedaemonii compulsi sunt, ut quidam milites Romani terga fugientium caedentes per intermissa, ut erant, moenia urbem intrarint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 447:1)
Ipse vero et omnis virtus ejus ab Jerusalem movens, in sicco urbem et moenia ejus cinxit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 109:4)
Vix hi tres sermonem et consilium cum rege expleverant, et ecce vespere facto, de Sur quae est Tyrus, et a Tripla quae est Tripolis, civitatibus de regno Babyloniae, duodecim galeidae descenderunt cum multis armatis militibus, et cum [0635A] quadam ingente nave quingentos viros pugnatores continente, qui eadem tota nocte civitatem introeuntes per moenia et urbem diffusi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 38:4)
- Qualiter Conrado in Italia commorante, Boemundus, moenia Dyrrhachii urbis impugnaverit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 79:2)
Ubi forte Serenianus repertus, domesticorum comes, missus ad thesauros tuendos, urbem inexsuperabili moenium ambitu, monumentis quoque veteribus cognitam, fretus tumulturio praesidio, custodibat :
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 6:1)
vos, arsurae urbes perituraque moenia, testor:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:121)
haud aliter caecae per moenia deficit urbis incedens horretque domos Medea silentes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 402:1)
Ipse fluminis amator et montium, apud quos erat educatus, moenia novae urbis agitabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 13:2)
O magnae qui moenia prospicis urbis Tarpeia de rupe, Tonans, Phrygiique penates Gentis Iuleae, et rapti secreta Quirini, Et residens celsa Latialis Iuppiter Alba, Vestalesque foci, summique o numinis instar Roma, fave coeptis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:26)
Aera pestiferum tractu, morbosque fluentes, Insanamque famem, permissasque ignibus urbes, Moeniaque in praeceps laturos plena tremores Hi possent explere viri, quos undique traxit In miseram Fortuna necem, dum munera longi Explicat eripiens aevi, populosque ducesque Constituit campis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:52)

SEARCH

MENU NAVIGATION