라틴어 문장 검색

cum vero 'crustum' dicimus, edulium aliquid significamus, partem panis vel placentae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3603)
super arietem cicer arietinum, super taurum bubulae frustum, super geminos testiculos ac rienes, super cancrum coronam, super leonem ficum Africanam, super virginem steriliculam, super libram stateram in cuius altera parte scriblita erat, in altera placenta, | super scorpionem pisciculum marinum, | super sagittarium oclopetam, super capricornum locustam marinam, super aquarium anserem, super pisces duos mullos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 35:4)
. . iam illic repositorium cum placentis aliquot erat positum, quod medium Priapus a pistore factus tenebat, gremioque satis amplo omnis generis poma et uvas sustinebat more vulgato.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:7)
Omnes enim placentae omniaque poma etiam minima vexatione contacta coeperunt effundere crocum, et usque ad os molestus umor ac cidere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:9)
tenet urceus aureus exim servatum manna;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Manna et coturnices2)
currente rota cur urceus exit?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:11)
pane egeo iam mellitis potiore placentis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 106)
Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra, ridiculus totas semel absorbere placentas;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit.14)
Multi sunt, qui ad id, quod non proposuerant scribere, alicuius verbi placentis decore vocentur, quod tibi non evenit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 5:1)
si numquam maestus es, nulla spes animum tuum futuri exspectatione sollicitat, si per dies noctesque par et aequalis animi tenor erecti et placentis sibi est, pervenisti ad humani boni summam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 14:5)
Si illi credimus, " Amicos incolumes cogitare melle ac placenta frui est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 6:1)
Redeamus in fine ad oratorium stilum materiam praesentem proposito semel ordine terminaturi, ne, si epilogis musicis opus prosarium clauserimus, secundum regulas Flacci, ubi amphora coepit institui, urceus potius exisse videatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 4:1)
neque equidem heminas octo exprompsi in urceum neque illic calidum exbibit in prandium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 237)
aridae componuntur in urceo fictili, urcei in fornace:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 11장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION