라틴어 문장 검색

Itaque Sallustius in Historia prima metum Pompei dixit, non quo Pompeius metueret, quod est usitatius, sed quo metueretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 15:1)
Romanos quoque homines aiunt sic plerumque anulis usitatos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, X 2:2)
Item aliud, quod hercle an ponerem dubitavi, ita est deridiculae vanitatis, nisi idcirco plane posui quod oportuit nos dicere quid de istiusmodi admirationum fallaci inlecebra sentiremus, qua plerumque capiuntur et ad perniciem elabuntur ingenia maxime sollertia, eaque potissimum quae discendi cupidiora sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 5:1)
Nam cum et M. Cato et Sallustius et alii quoque aetatis eiusdem verbo isto promisce usitati sint, multi etiam non indocti viri in libris id suis scripserint, abstinuisse eo tamen tamquam non Latino videtur, quoniam qui doctissimus eorum temporum fuerat, L. Aelius Stilo, ut novo et inprobo verbo uti vitaverat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXI 3:1)
Hoc enim fuit potius requirendum in istiusmodi figurae tractatu, sicuti requiri solet in vinulento et lutulento et turbulento, vacuane et inanis sit istaec productio, cuiusmodi sunt quae παραγωγάσ dicunt, an extrema illa particula habeat aliquid suae propriae significationis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 7:1)
POMERIUM quid esset augures populi Romani qui libros De Auspiciis scripserunt istiusmodi sententia definierunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 2:1)
Haut, ut opinor, enim mortalia saecla superne Aurea de caelo demisit funis in arva, cum dicere usitatius manente numero posset:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 22:2)
Nihil profecto istiusmodi est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 25:3)
Nullo igitur pacto utendum est istiusmodi hominibus res futuras praesagientibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 37:7)
quod Xenophon, in libris quos dictorum atque factorum Socratis commentarios composuit, negat Socraten de caeli atque naturae causis rationibusque umquam disputavisse, ac ne disciplinas quidem ceteras, quae μαθήματα Graeci appellant, quae ad bene beateque vivendum non pergerent, aut attigisse aut comprobasse, idcircoque turpiter eos mentiri dicit, qui dissertationes istiusmodi Socrati adtribuerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 6:2)
Haec item atque alia multa istiusmodi scripta in eo libro fuerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VI 6:1)
Propterea, qui rerum verborumque istiusmodi studio tenentur eum aetatis annum appellant κλιμακτηρικόν.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VII 3:1)
CUM legeremus orationem veterem Favoni, non indiserti viri, qua oratione . . . totum, ut meminisse possemus odio esse hercle istiusmodi sumptus atque victus, perdidicimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VIII 2:1)
Hos ego versus, cum de quodam istiusmodi homine sermones essent, in circulo forte iuvenum eruditiorum dixi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IX 3:1)
Hic vereri ex ea parte dictum est quae est non usitatior.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION