라틴어 문장 검색

"Tunc se protinus ad Iovis regias arces dirigit et petitu superbo Mercuri, dei vocalis, operae necessariam usuram postulat."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:42)
"Nam pro deum fidem, quadrupes nequissime, licet precariam vocis usuram sumeres, cui tandem vel ineptissimo persuadere possis atrocitatem istam culpa carere, eum propugnare pedibus et arcere morsibus misello puero potueris?"
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:7)
deo enim creditis non homini, quia ille promittit vos nihil eorum quae misericorditer facitis, perdituros, sed in illo die cum usuris inmortalibus recepturos.
(아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 2:8)
In hisce verbis facile intellegas τιμωρίαν Platonem dixisse, non ut supra scripsi quosdam dicere, sed ita ut dici solet pro omni punitione.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 9:1)
Itaque, cum rem haud parvae morae futuram putaret, eius morae usuram et fructum ad se et res suas trahere destinabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:6)
Hinc usura vorax rapidumque in tempore foenus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 11:1)
Praepropere enim venditiones iacturam ex usuris saepe exaequant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:20)
Sintque tam duro corde ut eas gratis commodare nolint, reliquum est ut permittantur usurae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 3:6)
Primo, quod utcunque usurae in aliquibus mercaturae noceant, in aliis nihilominus prosunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 5:3)
Itaque de abolendis prorsus usuris sermones facere ineptum foret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 5:14)
Patet iam conferendo inter se commoda et incommoda usurarum (quod modo fecimus) duo esse quae reconciliare oportet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 6:3)
Hoc denique industrias hominum ad utilia et lucrosa inventa acuet et excitabit, eo quod plurimi huiusmodi inventis potius se dedent quam lucro tam exili, quale diximus, ex usuris acquiscere, praesertim cum lucro iampridem maiori ex iisdem assuevissent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:12)
Et ab hoc profectus initio, ne frustra ingressus turpem causam videretur, legem promulgavit, ut sexenni die sine usuris creditae pecuniae solvantur.
(카이사르, 내란기, 3권 20:9)
Accedebant ad haec gravissimae usurae, quod in bello plerumque accidere consuevit universis imperatis pecuniis;
(카이사르, 내란기, 3권 32:11)
Huc accedunt semisses usurarum sestertia tria milia et quadringenti octoginta nummi biennii temporis, quo velut infantia vinearum cessat a fructu.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION