라틴어 문장 검색

si iunxerit artibus usum, Difficilem facilem prebet in arte viam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 9:15)
Ita apud eum morbi cognitio extra artem, medicina intra usum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium186)
Ita apud eum morbi cognitio extra artem, medicina intra usum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 64:1)
Ita apud eum morbi cognitio extra artem, medicina intra usum est.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 64:1)
certo anni bitumen egerit, cuius legendi usum, ut ceteras artis, experientia docuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장15)
Nunc forsitan sagittarum celebri usu minus admirabilis videri ars haec possit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 49:1)
multa praeterea ostentis, multa in extis admonemur multisque rebus aliis, quas diuturnus usus ita notavit ut artem divinationis efficeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 166:3)
Quae enim praesentiri aut arte aut ratione aut usu aut coniectura possunt, ea non divinis tribuenda putas, sed peritis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 19:4)
quae enim praesentiri aut arte aut ratione aut usu aut coniectura possunt, ea non divinis tribuenda putas, sed peritis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 19:4)
horum inductio ex parte simulacrum decurrentis exercitus erat, ex parte elegantioris quam militaris artis propiorque gladiatorium armorum usum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 111:2)
sic preuenit usus Nature uires naturaque uincitur arte.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:14)
Verum ad pannos integros sericos non extendebat (quoniam eo tempore ars huiusmodi manufacturas conficiendi in usu apud Anglos non erat), verum ad byssum textilem tantum veluti teniolarum, astrigmentorum, reticulorum, ligularum, et cingulorum, etc.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 29:2)
Verum quemadmodum ab operibus naturae raris et inconsuetis erigitur intellectus et elevatur ad inquirendas et inveniendas formas, quae etiam illorum sunt capaces, ita etiam in operibus artis egregiis et admirandis hoc usu-venit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 307:2)
sopitosque diu populos torpore paterno sollicitae placuit stimulis impellere vitae, incultis ne sponte seges grandesceret arvis, undaret neu silva favis, neu vina tumerent fontibus et totae fremerent in pocula ripae (haud equidem invideo — neque enim livescere fas est vel nocuisse deos — sed, quod dissuasor honesti luxus et humanas oblimat copia mentes), provocet ut segnes animos rerumque remotas ingeniosa vias paulatim exploret egestas utque artes pariat sollertia, nutriat usus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:13)
Usus et experientia dominantur in artibus, neque est ulla disciplina, in qua non peccando discatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION