라틴어 문장 검색

'trapetis' autem molis lapideis, ubi oliva molitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5199)
pendens rota sulcat inanem aera et in liquido non solvitur orbita tractu, hic triplex uno comitatur Gratia nexu, hic redolet patulo Fortunae Copia cornu, hic spargit calathis, sed flores Flora perennes, hic Cererem Siculam Pharius comitatur Osiris, hic gravidos Pomona sinus pro tempore portat, hic Pallas madidis venit inter prela trapetis, hic distincta latus maculosa nebride Thyias Indica Echionio Bromii rotat orgia thyrso, hic et Sigeis specubus qui Dindyma ludit iam sectus recalet Corybas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 42)
unus qui venerere iure divos Lenaeum, Cererem, Palem, Minervam spicis, palmite, pascuis, trapetis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium12)
- et beata tellus, quae pronos Hyperionis meatus summis Oceani vides in undis stridoremque rotae cadentis audis, quae Tritonidi fertiles Athenas unctis, Baetica, provocas trapetis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam8)
deditisne vos populumque Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, divina humanaque omnia in meam populique Romani dicionem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 400:6)
castra quoque amissa erant, exutusque omnibus utensilibus miles Tusculum se, fide misericordiaque victurus hospitum, quae tamen non fefellerunt, contulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 454:2)
omnes Campani, Atellani, Calatini, Sabatini, qui se dediderunt in arbitrium dicionemque populi Romani Q. Fulvio proconsuli, quosque una secum dedidere, quaeque una secum dedidere, agrum urbemque, divina humanaque, utensiliaque sive quid aliud dediderunt, de iis rebus quid fieri velitis vos rogo, Quirites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 469:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION