라틴어 문장 검색

Incusasse autem ambos fertur et matris insolentia permotus exclamasse, eam pro habitatione decem mensium, quam in utero sibi praebuisset, gravem mercedem exigere, Antipatrum vero suspectum habuisse parta ex Spartanis victoria tollere animos et imperio tot iam annos prorogatо supra praefecti modum esse elatum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:28)
Inflammata libidine obliviscitur uteri sui, et inter parvulos suas miserias nescientes lugens dudum nova nupta conponitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:12)
Scio praecepisse quosdam, ne virgo Christi cum eunuchis lavet, ne cum maritis feminis, quia alii non deponant animos virorum, aliae tumentibus uteris praeferant foeditatem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 11:5)
Redde pretiosissimam gemmam cubiculo Mariae, et cunis Iesu vagientis inpone.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:4)
inmemor illa domus et coniugis atque sororis nil patriae indulsit, plorantesque improba natos, utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit, sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna et segmentatis dormisset parvula cunis, contempsit pelagus;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI40)
Latonae Apollinem Dianamque pariturae Iuno dicitur obstitisse, sed, ubi quandoque partus effusus est, draconem ferunt, qui Πύθων vocitabatur, invasisse cunas deorum, Apollinemque in prima infantia sagittis beluam confecisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 52:1)
Dissiluit stringens uterum membrana, fluuntque Viscera:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:26)
Tamquam parva foret sexus iniuria nostri Foedandos populo prostituisse mares, Iam cunae lenonis erant, ut ab ubere raptus Sordida vagitu posceret aera puer:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, VII1)
Cunarum fueras motor, Charideme, mearum Et pueri custos adsiduusque comes.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXIX1)
monile ornamentum gutturis, quod et segmentum dicunt, ut Iuvenalis segmenta et longos habitus, licet segmentatas vestes dicamus, ut ipse et segmentatis dormisset parvula cunis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6543)
nam ubi iacent infantes cunae vocantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1054)
quae cum infantem, quem intra uterum habuerat, etiam in cortice retineret, percussa, ut quidam volunt, a patris gladio, ut quidam, ab apro, parvulum edidit, quem educatum nymphae Adonem appellaverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 725)
horum soror dum ad focum sederet, resiliens scintilla eius uterum percussit, unde dicitur concepisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 67817)
sed cum Iuno duos serpentes inmisisset Herculi, Iphiclus de cunis terrore lapsus suo vagitu excitavit parentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 28812)
et si quis deus mihi largiatur ut ex hac aetate repuerascam et in cunis vagiam, valde recusem, nec vero velim quasi decurso spatio ad carceres a calce revocari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 106:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION