라틴어 문장 검색

Fidelis sermo, et volo te de his confirmare, ut curent bonis operibus praeesse, qui crediderunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus;
이 말은 확실합니다. 그래서 나는 그대가 이러한 점들을 역설해서, 하느님을 믿게 된 이들이 선행을 하는 데에 전념하게 되기를 바랍니다. 선행은 사람들에게 좋고 유익한 것입니다. (불가타 성경, 티토에게 보낸 서간, 3장8)
qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et tibi et mihi utilis,
그가 전에는 그대에게 쓸모없는 사람이었지만, 이제는 그대에게도 나에게도 쓸모 있는 사람이 되었습니다. (불가타 성경, 필레몬에게 보낸 서간 1:11)
Et illi quidem ad tempus paucorum dierum, secundum quod videbatur illis, castigabant; hic autem ad id, quod utile est ad participandam sanctitatem eius.
육신의 아버지들은 자기들의 생각대로 우리를 잠깐 훈육하였지만, 그분께서는 우리에게 유익하도록 훈육하시어 우리가 당신의 거룩함에 동참할 수 있게 해 주십니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 12장10)
Utilis educatio et disciplina mores facit,
쓸모있는 교육과 훈련은 습관을 만든다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 763)
nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae.
몸의 단련도 조금은 유익하지만 신심은 모든 면에서 유익합니다. 현재와 미래의 생명을 약속해 주기 때문입니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 4장8)
Sciebam autem in hoc regii consilii sententiam esse ut quo minus regularis abbatia illa esset, magis regi esset subiecta atque utilis, quantum videlicet ad lucra temporalia;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 4:5)
Tunc vero propter ipsum tam nometipsos quam proximum diligimus, cum ideo nos amamus, quia hoc ei credimus placere, non quia nobis utile fore, licet id constet inutile nobis esse non posse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:29)
Quisquis itaque hoc fundamentum labefactare poterit, nihil fructuosum nobis de his quae superaedificanda sunt relinquit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:2)
Rursum potest de eo quod est idem, fieri certamen, ut an idem sit utile quod honestum est. Sed haec quomodo diffinitioni est aggreganda?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:7)
Rursus Boetius in praedicto libro Topicorum, ut jam supra meminimus, cum illam quaestionem, Utrum idem sit utile quod honestum, de diffinitione esse docet dicens secundum haec quomodo diffinitioni est aggreganda.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:6)
Tunc vero propter ipsum tam nosmetipsos quam proximum diligimus, cum ideo nos amamus, quia hoc ei credimus placere, non quia nobis utile fore, licet id constet inutile nobis esse non posse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:11)
Quorum animis superna inspiravit benignitas, postquam audierunt illius verba utilia qui tantae visionis, ut dictum est, particeps astiterat, ut collecta plurimorum multitudine quaqua versum per invia silvarum experirentur, si ad id loci devenire contingeret quo viri sancti caput iaceret.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:5)
Fuerunt autem octo, qui absque ulla reverentia sancti decreverant satisfacere suae vesanae voluntati rapiendo furtim omnia quaecumque invenissent sibi utilia infra eiusdem monasterii septa.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:3)
Hoc solum verbum mihi spem indicat fructuosam, sed et ego Deum rogo ut semper tibi sit meae cura salutis, et mea vela quietis portum inveniant.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 11:2)
Licet amor sit res utilis valde ac iuvenibus appetenda et eis, quos gloria mundana delectat, mihi, quasi iam aetate confectae, res videtur inutilis et per omnia respuenda;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION