라틴어 문장 검색

Ita enim recte opposita inter sese gratiae pecuniaeque debitio videbitur, si et pecunia quidem deberi dicatur et gratia, sed quid eveniat in pecunia debita solutave, quid contra in gratia debita redditave, debitionis verbo utrimque servato disseratur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IV 6:2)
Aurelius autem Opilius in primo librorum, quos Musarum inscripsit, indutiae, inquit, dicuntur, cum hostes inter sese utrimque utroque alteri ad alteros impune et sine pugna ineunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 18:1)
Si ob discordiam dissensionemque seditio atque discessio populi in duas partes fiet et ob causam irritatis animis utrimque arma capientur pugnabiturque, tum qui in eo tempore in eoque casu civilis discordiae non alterutrae parti sese adiunxerit, sed solitarius separatusque a communi malo civitatis secesserit, is , patria fortunisque omnibus careto, exul extorrisque esto.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XII 2:2)
versus utrimque eximi iussi et aliis ad iudicium faciundum exponi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 10:3)
Id autem vitium accidit hoc modo, cum argumentum propositum referri contra convertique in eum potest a quo dictum est, et utrimque pariter valet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 4:1)
Tum iudices, dubiosum hoc inexplicabileque esse quod utrimque dicebatur rati, ne sententia sua, utramcumque in partem dicta esset, ipsa sese rescinderet, rem iniudicatam reliquerunt causamque in diem longissimam distulerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 16:1)
Sagittarius cum funditore utrimque summo studio spargunt fortissime.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 2:2)
His quondam ego acriter atque contente pro suis utrimque decretis propugnantibus, cum essemus una Ostiae cum Favorino, interfui.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 3:1)
rursus autem collocatio spiritus per corpoream molem, ejusque pori, meatus, venae, et cellulae, et rudimenta, sive tentamenta corporis organici, sub eandem inquisitionem cadunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 26:12)
Operantur autem secundum analogiam et poros corporis cui adjunguntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 128:3)
Ostenditur etiam in hoc, quod omnis ustio transigatur per minutos poros corporis quod uritur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 242:1)
Etenim in corporibus magis compactis spiritus non invenit poros et meatus per quos evolet:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:8)
quod sonorum tam accuratae differentiae, quales sint voces articulatae, per aerem undequaque vehantur, atque per foramina et poros etiam ligni et aquae (licet admodum extenuatae) penetrent, quin etiam repercutiantur, idque tam distincte et velociter;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:13)
quin et ipse aer, non obstante subtilitate corporis ipsius, poros vasorum paulo solidiorum non pertransit subito, nec nisi per diuturnam insinuationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 446:12)
Etiam papyrus, aut pannus, et hujusmodi, non bene se habent cum aere qui inseritur et commistus est in ipsorum poris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 447:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION