라틴어 문장 검색

His itaque paucis si aviditas tua contenta non est et librum aliquem de hac re, quem diutius legas, desideras, patienter tibi sunt expectandae vacationes nostrae et rogandus deus, qui et otium et facultatem satiando de hac re animo tuo tribuere dignetur.
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 3:4)
Sponsae quoque pontificis et tubicinis sacrorum filiae vacatio a sacerdotio isto tribui solet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 8:1)
et remittemus vobis praestationes multas et dabimus vobis donationes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장28)
quibus in rebus prolationem diei donationem esse dicebant.
(카이사르, 내란기, 3권 32:12)
Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cum reliquis pendunt; militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 14장1)
Nam cui tres erant filii, vacatio, cui plures,libertas quoque contingebat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 19:2)
et postero die iterum ex eodem loco sanguis emittitur, ac biduo ab opere datur vacatio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 3:6)
hinc vestem arma tentoria, hinc saevitiam centurionum et vacationes munerum redimi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장8)
mox indiscretis vocibus pretia vacationum, angustias stipendii, duritiam operum ac propriis nominibus incusant vallum, fossas, pabuli materiae lignorum adgestus, et si qua alia ex necessitate aut adversus otium castrorum quaeruntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장2)
bis et viciens miliens sestertium donationibus Nero effuderat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 20장3)
flagitatum ut vacationes praestari centurionibus solitae remitterentur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장5)
tum locupletissimus quisque miles labore ac saevitia fatigari donec vacationem emeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장9)
sed Otho ne vulgi largitione centurionum animos averteret, fiscum suum vacationes annuas exoluturum promisit, rem haud dubie utilem et a bonis postea principibus perpetuitate disciplinae firmatam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장11)
Igitur laudata militum alacritate Vitellius ministeria principatus per libertos agi solita in equites Romanos disponit, vacationes centurionibus ex fisco numerat, saevitiam militum plerosque ad poenam exposcentium saepius adprobat, raro simulatione vinculorum frustratur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 58장1)
cum haberet annos circiter sexaginta, usus est aetatis vacatione neque se quoquam movit ex urbe.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 7장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION