라틴어 문장 검색

Quoniam de bubus satis praecepimus, opportune de tauris vaccisque dicemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 20장 1:1)
Vaccae quoque probantur altissimae formae longaeque, maximis uteris, frontibus latissimis, oculis nigris et patentissimis, cornibus venustis et levibus et nigrantibus, pilosis auribus, compressis malis, palearibus et caudis amplissimis, ungulis modicis, et cruribus parvis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 21장 1:1)
Omnis tamen externi frigoris tolerantior equino armento vacca est, ideoque facile sub dio hibernat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 22장 2:5)
Unumque marem quindecim vaccis sufficere abunde est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 3:3)
quod maxime in operariis vaccis fieri placet, ut et vituli annui temporis spatio lacte satientur, nec forda simul operis et uteri gravetur onere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 4:6)
Melius etiam in hos usus Altinae vaccae parantur, quas eius regionis incolae cevas appellant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 5:2)
Nos enim censemus instituere vectigal industrii patrisfamilias, non rixosarum avium lanistae, cuius plerumque totum patrimonium, pignus aleae, victor gallinaceus pyctes abstulit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 5:3)
Gallinaceos mares nisi salacissimos habere non expedit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 9:1)
Diebus quibus animantur ova, et in speciem volucrum conformantur, ter septenis opus est gallinaceo generi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 10:1)
Masculus pavo gallinaceam salacitatem habet, atque ideo quinque feminas desiderat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 5:3)
eaeque novem diebus a primo lunae incremento, novenis ovis incubent, sintque ex his quinque pavonina, cetera gallinacei generis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 11:4)
Decimo deinceps die omnia gallinacea sub-trahantur, et totidem recentia eiusdem generis supponantur, ut trigesima luna, quae est fere nova, cum pavoninis excludantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 12:1)
Cum deinde fecerit pullos, ad aliam nutricem gallinacei debebunt transferri, et subinde qui nati fuerint pavonini ad unam congregari, donec quinque et viginti capitum grex efficiatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 13:3)
Sed cum erunt editi pulli, similiter ut gallinacei primo die non moveantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 14:1)
Vitia quae gallinaceo generi nocere solent, eadem has aves infestant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION