라틴어 문장 검색

nam, ut in terra non omni generantur omnia, nec avem aut feram reperias, ubi quaeque nasci aut morari soleat ignarus, et piscium quoque genera alia planis gaudent alia saxosis, regionibus etiam litoribusque discreta sunt, nec helopem nostro mari aut scarum ducas, ita non omne argumentum undique venit ideoque non passim quaerendum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 114:5)
quorum proxima terrae praealta sunt, cetera uti fors tulit alta alia, alia in tempestate uadosa.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 78장3)
celeri planta lustrate vagi, quae saxosae loca Parnetbo subiecta iacent, quae Thriasiis vallibus amnis rapida currens verberat unda;
(세네카, 파이드라 1:2)
altum vadoso Sigeon spectans sinu?
(세네카, Troades 959:1)
exorabat opus uerbis, ceu blanda perure saxosamque ferat sedula culpa uiam:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 58)
"quod montium cingunt dorsa pascuis latera vinetis, terrena villis saxosa castellis, opaca lustris aperta culturis, concava fontibus abrupta fluminibus;"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 3:12)
certe si quid voraginosum est, ipse humo advecta scrobibus oppletis trepidus exaequat, utpote beluam suam de valle Tarnis ducaliter antecessurus, musculis similis inter saxosa vel brevia ballaenarum corpulentiam praeguber-nantibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pannychio suo salutem 1:3)
"et ventis et sacra fretis interque vadosas Cycladas, Aegaeae frangunt ubi saxa procellae, Nereidum tranquilla domus iurandaque nautis insula, ne solum Danaas admitte carinas, ne, precor!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권162)
Quis duri silicis gravisque ferri immanis sonus aequori propinquum saxosae latus Appiae replevit?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana1)
protinus Ausonum portus vadosae nescius Africae intras adoptatusque Tuscis gurgitibus puer innatasti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Septimium Severum13)
iamque amne propinquo rauca sonat vallis, saxosumque impulit aures murmur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권365)
"Clonin atque in terga comantes non ego Abantiadas, non te, saxosa Caryste, non humiles Aegas altumque Capherea dixi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권177)
erat autem tellus durissima et saxosa, cui nulla omnino spes uenae fontanae uideretur inesse.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII].9)
Leucadia nunc insula est, vadoso freto quod perfossum manu est, ab Acarnania divisa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 206:1)
et eo minoris molimenti ea claustra esse, quod in fluminis modum longum et angustum et vadosum ostium portus sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 161:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION