라틴어 문장 검색

Aeris occultos aditus, secreta, latebras Altius inquirit Fronesis sensuque profundo Vestigans, uidet intuitu meliore uagantes Aerios ciues, quibus aer carcer, abyssus Pena, dolor risus, mors uiuere, culpa triumphus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:1)
Mis inferior infra decurrit aquosus Humor et in morbos iam declinare recusat, Quamuis germane soleat putredinis esse Proximus et uarias morborum gignere pestes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:7)
Spirat in hac forma Narcisus et alter Adonis Spirat in hac facie quam, si Venus altera rursum Cerneret, in solitum decurreret illa furorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:12)
Succincte docet illa loqui sensusque profundos Sub sermone breui concludere, claudere multa Sub paucis nec diffuso sermone uagari, Vt breue sit uerbum, diues sentencia, sermo Facundus, multi fecundus pondere sensus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 16:3)
Hic duo decurrunt fluuii quos diuidit ortus Dissimilis, dispar uultus, diuersa coloris Forma, sapor uarius, distans substancia fontis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:19)
Ergo suas largitur opes Fortuna nec ultra Mensuram citraue sinit decurrere donum Fortune Racio, sed opes metitur et omnes Librat diuicias, ne si nimis effluat harum Alueus, in preceps mentem deducat et illam Mergat opum torens, animum declinet in usus Illicitos mentisque suos effeminet actus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 6:3)
Missile decurrens cum uerbo uerberat auram, Nec uice legati pacem denunciat, immo Bella gerit, cursuque ruens, Infamia telum Insequitur, telo cursu contendit et hostem Ense petit, mucrone uolens succurrere telo, Vt, si forte uiri deludant arma sagitam, Vel modica teli rabies deseuiat ira, Teli mucro furens algentes suppleat iras.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:6)
Quaelibet in facinus mulier decurrit, et ultro, Ejus si mentem morbidet iste furor, Nata patrem, fratremque soror, vel sponsa maritum Fraude necat, fati praeveniendo manum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:19)
Caesaries inducias adepta litigii, artificiosi pectinis fatebatur industriam, moderatae tamen comptionis libramine jacebat ornata, ne si comptionibus vagaretur anomalis, in femineam demigrare videretur mollitiem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:6)
Quapropter Walterus et omnis illius comitatus animo graviter motus armenta, boves et oves illorum, quae per [0392D] agros ad pabula herbarum emissae passim vagabantur, coeperunt vi rapere et abducere, quousque gravis seditio inter peregrinos, et Bulgaros, gregem suum excutientes, accrescere coepit et misceri armis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:12)
Ibi ipsa die plurimos peregrinos, hac et illac vagantes, diversis in locis, interdum decem, interdum quindecim, aut eo amplius, decollasse perhibentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 38:9)
Sed dum per aliquot dies moram illic facerent, et vagari coepissent, [0405D] Bavari vero et Suevi, gens animosa, et caeteri fatui modum potandi excederent, pacem indictam violant, Hungaris vinum, hordeum et caetera necessaria paulatim auferentes, ad ultimum oves et boves per agros rapientes occiderunt, resistentes quoque et excutere volentes peremerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 48:5)
et quotquot a specula montis hac [0465C] et illac pro necessariis rebus vagari conspiciebant, illico insequentes gladiis et sagittis interemerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 94:8)
Sic itaque gravissima penuria cogente populum Dei vivi, plurimi vagabantur se subtrahentes in omnem regionem Antiochiae ad quaerendas escas, trecenti aut ducenti conspirati ad defensionem contra Turcorum insidias, et ad aequam divisionem omnium rerum, quas reperire aut rapere possent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 104:9)
Dum sic mane, meridie et vespere a montanis et valle exsilientes, Christianos impeterent, Boemundus et Reymundus ira moti, sine dilatione vallo immenso, quod dicitur fossatum, montanis et civitati deorsum interposito et praesidio quodam murali aedificio desuper firmato, tutelam suis sic fieri constituerunt, ne subito a montanis adversarii erumpentes, peregrinos milites, incaute [0496C] per urbis spatia vagantes, armis et sagittis invadendo detruncarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 60:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION