라틴어 문장 검색

incipit ex illo montis Appulia notos ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici villa recepisset lacrimoso non sine fumo, udos cum foliis ramos urente camino.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:28)
post hanc vagor aut ego lecto aut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo, non quo fraudatis inmundus Natta lucernis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:20)
cum vagor aspectu visusque per omnia duco, calcabam necopinus opes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci23)
quis non in funere cunctos Heliadum ramos lacrimosaque germina dixit et Phrygium silicem atque ausum contraria Phoebo carmina nec fida gavisam Pallada buxo?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum34)
"nulla ex te gaudia matri, illa tuos questus lacrimososque impia risus audiit et vocis decerpsit murmura primae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권51)
Ob harum ergo infestationem gentium Brettones legatos Romam cum epistulis mittentes, lacrimosis precibus auxilia flagitabant, subiectionemque continuam, dummodo hostis inminens longius arceretur, promittebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII.9)

SEARCH

MENU NAVIGATION