라틴어 문장 검색

valentius membrum duobus eget, qui in diversa contendant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장22)
non quo alia in eiusmodi casu curatio admovenda sit, sed primum, ut valentius extendatur, si utrumque os fractum est, quia necesse est minus nervos contrahi altero osse integro eoaque intendente;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장73)
Etiamnum valentius intenditur membrum super scamnum, cui ab utraque parte axes sunt, ad quos habenae illae deligantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장28)
Sputum etiam biliosum et purulentum, siue separatim ista siue mixta proueniunt, interitus periculum ostendunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 9:1)
nonnumquam sanguis aut cruentum aut purulentum aliquid cum ea excernitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 14:3)
Ex uesica dolenti si purulenta urina processit, inque ea leue et album subsedit, metum detrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 1:2)
In pulmonis morbo si sputo ipso leuatur dolor, quamuis id purulentum est tamen aeger facile spirat, facile excreat, morbum ipsum non difficulter fert, potest ei secunda ualetudo contingere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 2:1)
Si quando etiam suppuratio descendit in crura, sputumque eiusdem factum pro rufo purulentum est, periculi minus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 5:1)
At in tabe sputum mixtum, purulentum, febris adsidua, quae et cibi tempora eripit et siti adfligit, in corpore tenui subesse periculum testantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 24:1)
Quod ad solum uero pertinet, frumentum quoque ualentius est collinum quam campestre;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 9:2)
Mulsum, quo plus mellis habet, defrutum, quo magis incoctum est, passum, ex quo sicciore uua est, eo ualentius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 12:1)
Valens etiam medicamentum est radiculae sucus, ualentius acidi Punici mali cum pari modo suci, qui ex dulci Punico malo est, adiecto etiam intubi suco et mentae, sed huius minima parte;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 10:1)
Alterum ualentius genus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 6:5)
Saepe quod descendit purulentum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:14)
Hammoniacum, bdellium [quod in omnia idem quod Hammoniacum potest, sed ualentius est habrotonum], ficus arida, coccum Cnidium, scobis eboris, omphacium, radicula;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 5장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION