라틴어 문장 검색

ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis semina de terraque necessest funditus ipsa ignis corpora per totum consurgere fontem et simul exspirare foras exireque in auras, non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:2)
Hi videntur, ut Mago prodit, et aquas hiemis et vapores aestatis propulsare radicibus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 4:1)
non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem, qui datus est, neque ea causa convellitur ipse, sed manet incolumis, non, inquam, sic animai discidium possunt artus perferre relicti, sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:19)
cumque sit ignis aquae pugnax, vapor umidus omnes res creat, et discors concordia fetibus apta est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:5)
Sed is morbus aestate plerumque concipitur, si defuit aqua, propter quod vaporibus omni quadrupedi largius bibendi potestas danda est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 14:3)
Quoque minus possent siccos tolerare vapores, Quaesitae fecistis aquae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:29)
et contra, cum aer hiemem praefert, calor in inferiora demergens aquis in imo nascentibus dat vaporem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 10:4)
Neque enim scilicet vapor universus, qui ex aqua emittitur per ignem, vapor aut aer antea fuit in corpore aquae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:14)
Aqua autem fervens, propter facilem transitionem aquae in vaporem et aerem, non tam bene ostendit expansionem aquae in corpore suo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 266:5)
Pure exempto si levis plaga est, satis est ore calidam aquam continere, extrinsecus fovere eodem vapore;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장13)
Pure exempto si leuis plaga est, satis est ore calidam aquam continere, extrinsecus fouere eodem uapore;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 3:2)
tum in pelvem candentes silices demitti sic, ut aqua tegantur, hominemque eum hiante ore vaporem excipere, ut supra dictum est, undique inclusum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 7:2)
Pure , si levis plaga est, satis est ore calidam aquam continere, et extrinsecus fovere eodem vapore;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum. 3:2)
si ergo in his locis aquarum ferventes inveniuntur fontes et montibus excavatis calidi vapores ipsaque loca ab antiquis memorantur pervagantes in agris habuisse ardores, videtur esse certum ab ignis vehementia ex tofo terraque, quemadmodum in fornacibus ex calce, ita ex his ereptum esse liquorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장11)
quocirca terrae maris aquarum vaporibus aluntur is qui a sole ex agris tepefactis et ex aquis excitantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 118:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION