라틴어 문장 검색

Sompniat hie rerum species pictura resultans, Quas tamen ex parte iubet expirare uetustas, Et forme ueteris uestigia pauca supersunt;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:4)
Ergo cum nostram genituram regula talem Nesciat et tantam stupeat pictura figuram Occasumque manus talem patiatur ad ortum, Non uideo, non concipio, non iudico memet Scire modos, causas, raciones, semina, formas, Instrumenta quibus, nostra mediante Minerua, Ortus celestis anime ducatur ad ortum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:28)
Illic arte sua vitam pictura secundam Donat eis quos castus amor, concordia simplex, Pura fides, uera pietas coniunxit et unum Esse duos fecit purgati fedus amoris;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:2)
Hec pictura suis loquitur misteria signis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:11)
Hec artis series seriatim picta propinat Delicias oculis et menti fercula donat, Nam pictor predoctus eam descripserat, immo Plus pictore potens, picturaque clamitat illum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:33)
Hic pictura loquens scripto clamansque figuris, Muta tamen, totam numerandi predicat artem:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:15)
Hic pictura docet auctores qui numerandi Inuenere uias, artem docuere, latentem Produxere foras, fama coluere iacentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:40)
Que partes anime sociat, que federat illam Carni confirmatque fidem, que musica uoces Diuidit et numeris uariat discrimina uocum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:10)
Se uarians nullo prescribitur ille colore, Sed uultum proprii mentitur sepe coloris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 8:4)
Incirconscriptum describit, uisibus offert Inuisum, quod lingua nequit pictura fatetur:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:10)
Hic renouat ueteres uiuens pictura magistros, Per quos nostra fides totum diffusa per orbem Claruit et laudum titulis preclara refulsit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:9)
sic cuncta uicissim Turbo rapit uariatque uices Fortuna uolutans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:28)
Lapis primus, noctis frigus in luminis incendio pati jubeat exsilium, in quo, ut faceta picturae loquebantur mendacia, leonis effigiata fulminabat effigies.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:37)
In quo, prout veritatis simia, pictura docebat, sub mutatoria conflictione progrediendo retrogradus, incedendo recedens, [0433D] cancer post se incedere videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:39)
In quo, sicut picturae veritas praedicabat, umbratilis Ledea proles sibi mutuo amplexu congratulans incedebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION