라틴어 문장 검색

At hic a pueritia latro gentiumque vastator, tam hostium pernicies quam amicorum, qui summum bonum duceret terrori esse cunctis mortalibus, oblitus non ferocissima tantum, sed ignavissima quoque animalia timeri ob malum virus.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 84:4)
legiones duas, quod crudele est, post victoriam, quod nefas, post fidem in angulo congestas contrucidavit et proscriptionem commentus est, di magni, ut, qui civem Romanum occidisset, impunitatem, pecuniam, tantum non civicam acciperet !
(세네카, 행복론, Liber V 94:2)
Descenderit licet e dictatura sua et se togae reddiderit, quis tamen umquam tyrannus tam avide humanum sanguinem bibit quam ille, qui septem milia civium Romanorum contrucidari iussit et, cum in vicino ad aedem Bellonae sedens exaudisset conclamationem tot milium sub gladio gementium, exterrito senatu :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 74:1)
quid, si tibi libuerit relictis in quos ira viritim exarsit aspicere caesas gladio contiones et plebem immisso milite contrucidatam et in perniciem promiscuam totos populos capitis damnatos tamquam aut curam nostram deserentibus aut auctoritatem contemnentibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 12:2)
"magnae vastator debite Troiae, quem Danaae classes, quem divum oracula poscunt, erectumque manet reserato in limine Bellum, callida femineo genetrix violavit amictu commisitque illis tam grandia furta latebris speravitque fidem?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권14)
occidis, altarum vastator docte ferarum, non grege Massylo curvaque indagine clausus, non formidato supra venabula saltu incitus aut caeco foveae deceptus hiatu, sed victus fugiente fera.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Leo mansuetus5)
"hoc pectore pressus vastator Nemees, haec exitiale ferebant robur et Argoos frangebant brachia remos."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis14)
Errabant geminae Dircaea ad flumina tigres, mite iugum, belli quondam vastator Eoi currus, Erythraeis sed nuper victor ab oris Liber in Aonios meritas dimiserat agros, illas turba dei seniorque ex more sacerdos sanguinis oblitas atque Indum gramen olentes palmite maturo variisque ornare corymbis curat et alterno maculas interligat ostro, iamque ipsi colles, ipsa has - quis credat?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권279)

SEARCH

MENU NAVIGATION