라틴어 문장 검색

Quis, ede, nostri decoris eversor fuit?
(세네카, 파이드라 12:46)
"latebris quibus abdere temptas eversorem Asiae?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권215)
"magnae vastator debite Troiae, quem Danaae classes, quem divum oracula poscunt, erectumque manet reserato in limine Bellum, callida femineo genetrix violavit amictu commisitque illis tam grandia furta latebris speravitque fidem?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권14)
occidis, altarum vastator docte ferarum, non grege Massylo curvaque indagine clausus, non formidato supra venabula saltu incitus aut caeco foveae deceptus hiatu, sed victus fugiente fera.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Leo mansuetus5)
"hoc pectore pressus vastator Nemees, haec exitiale ferebant robur et Argoos frangebant brachia remos."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis14)
Errabant geminae Dircaea ad flumina tigres, mite iugum, belli quondam vastator Eoi currus, Erythraeis sed nuper victor ab oris Liber in Aonios meritas dimiserat agros, illas turba dei seniorque ex more sacerdos sanguinis oblitas atque Indum gramen olentes palmite maturo variisque ornare corymbis curat et alterno maculas interligat ostro, iamque ipsi colles, ipsa has - quis credat?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권279)
Dicimur sceleratissimi de sacramento infanticidii et pabulo inde, et post convivium incesto, quod eversores luminum canes, lenones scilicet tenebrarum, libidinum impiarum in verecundiam1 procurent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION