라틴어 문장 검색

Super onerariam navem rudis vector inponor, et homo, qui necdum scalmum in lacu rexi, Euxini Maris credor fragori.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 2:3)
Crux antemnae Agatur in frontibus:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:14)
Totum, quod adprehensa manu insinuare tibi cupio, quod quasi doctus nauta post multa naufragia rudem conor instruere vectorem, illud est, ut, in quo litore pudicitiae pirata sit, noveris, ubi Charybdis et radix omnium malorum avaritia, ubi Scyllaei obtrectatorum canes, de quibus apostolus loquitur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:5)
densae caelum abscondere tenebrae nube una subitusque antemnas inpulit ignis, cum se quisque illo percussum crederet et mox attonitus nullum conferri posse putaret naufragium velis ardentibus, omnia fiunt talia, tam graviter, si quando poetica surgit tempestas, genus ecce aliud discriminis audi et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis eiusdem pars dira quidem, sed cognita multis et quam votiva testantur fana tabella plurima;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII4)
Sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam prospera vectoris fatumque valentius Euro et pelago, postquam Parcae meliora benigna pensa manu ducunt hilares et staminis albi lanificae, modica nec multum fortior aura ventus adest, inopi miserabilis arte cucurrit vestibus extentis et quod superaverat unum velo prora suo.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII20)
sed quasi naufragiis magnis multisque coortis disiactare solet magnum mare transtra cavernas antemnas prorem malos tonsasque natantis, per terrarum omnis oras fluitantia aplustra ut videantur et indicium mortalibus edant, infidi maris insidias virisque dolumque ut vitare velint, neve ullo tempore credant, subdola cum ridet placidi pellacia ponti, sic tibi si finita semel primordia quaedam constitues, aevom debebunt sparsa per omnem disiectare aestus diversi materiai, numquam in concilium ut possint compulsa coire nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:11)
Numquam enim nisi navi plena tollo vectorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 9:2)
Utque habuit ripas Sicoris, camposque reliquit, Primum cana salix madefacto vimine parvam Texitur in puppim, caesoque inducta iuvenco Vectoris patiens tumidum superenatat amnem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:5)
Sola tibi caussa haec est iusta timoris, Vectorem non nosse tuum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:78)
teque per amnem Improbe Lernaeas vector passure sagittas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:69)
Cuius adhuc remis quatitur Corcyra sinusque Leucadii, Cilicum dominus terraeque Liburnae, Exiguam vector pavidus correpsit in alnum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:17)
Per te perque tuam, vector lascive, puellam, Ad cenam Selium tu, rogo, taure, voca.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XIV9)
velatarum quia antemnae involutae sunt velo, id est velatae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5491)
cornva antemnarum extremitates.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8321)
portitor proprie portitor est qui portat, abusive etiam qui portatur portitor dicitur, sicut vector.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2982)

SEARCH

MENU NAVIGATION