라틴어 문장 검색

In ipsa quoque actione subinde se, qua poterat, ulciscebatur inducto habitu Syri, qui velut flagris caesus praeripientique se similis exclamabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 4:1)
Graius poeta equorum tantum meminit flagro animante currentium, licet dici non possit elegantius quam quod adiecit ὑψόσ’ ἀειρόμενοι, quo expressit quantum natura dare poterat impetum cursus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 21:1)
Verum Maro et currus de carcere ruentes et campos corripiendo praecipites mira celeritate descripsit, et accepto brevi semine de Homerico flagro pinxit aurigas concutientes lora undantia et pronos in verbera pendentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 22:1)
Ut fera, quae densa venantum septa corona Contra tela furit seseque haud nescia morti Iniicit et saltu supra venabula fertur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 25:1)
tum, torta levis si lancea Mauri Haereat, aut latum subeant venabula pectus, Per ferrum, tanti securus vulneris, exit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:33)
non segnior extulit illum Saltus, et in medias iecit super arma catervas, Quam per summa rapit celerem venabula pardum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:44)
Si levis ista tibi flagrorum causa videtur, Ex qua vis causa vapulet ergo cocus?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXIII2)
Grandia quam decuit latum venabula pectus Quantaque de magna gaudia morte tulit!
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LIII6)
Si deiecta gemas longo venabula rostro, Hic brevis ingentem comminus ibit aprum.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXXI Culter venatorius1)
venabula autem ob hoc dicta, quod sunt tela apta venatui, quasi excipiabula.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1315)
sed quae potest homini esse polito delectatio, cum aut homo imbecillus a valentissima bestia laniatur aut praeclara bestia venabulo transverberatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 3:6)
Sophos universi clamamus et sublatis manibus ad cameram iuramus Hipparchum Aratumque com parandos illi homines non fuisse, donec advenerunt ministri ac toralia praeposuerunt toris, in quibus retia erant picta subsessoresque cum venabulis et totus venationis apparatus, Necdum sciebamus, quo mitteremus suspiciones nostras, cum extra triclinium clamor sublatus est ingens, et ecce canes Laconici etiam circa mensam discurrere coeperunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 40:1)
Flagris sum caesus, verum quia dixi modo.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et domina: Quam noceat saepe verum dicere.11)
erat in proximo non venabulum aut lancea, sed stilus et pugillares;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 6 1:8)
Ibat in adversum proles Ixionis hostem Pirithous valida quatiens venabula dextra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION