라틴어 문장 검색

Cum de Tyriae purpurae quam emi iusserat obscuritate quereretur, dicente venditore:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 14:1)
28. Nullus constabularius, vel alius ballivus noster, capiat blada vel alia catalla alicujus, nisi statim inde reddat denarios, aut respectum inde habere possit de voluntate venditoris.
(Magna Carta 30:1)
Non deest prolato ieiunus venditor auro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:57)
nam dicendo puniri patriae venditores, contra praemia defensoribus solvi, nihil aliud nisi fugienda vitia et sectandas docet esse virtutes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6606)
quaero, si haec emptoribus venditor non dixerit aedesque vendiderit pluris multo, quam se venditurun putarit, num id iniuste aut improbe fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 67:2)
Ubi enim iudicium emptoris est, ibi fraus venditoris quae potest esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 69:5)
Quid vero est stultius quam venditorem eius rei, quam vendat, vitia narrare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 69:7)
Non igitur videtur nec frumentarius ille Rhodios nec hic aedium venditor celare emptores debuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 71:1)
Quod cum percrebruisset, Pythius ei quidam, qui argentariam faceret Syracusis, venales quidem se hortos non habere, sed licere uti Canio, si vellet, ut suis, et simul ad cenam hominem in hortos invitavit in posterum diem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 73:3)
Cum ille promisisset, turn Pythius, qui esset ut argentarius apud omnes ordines gratiosus, piscatores ad se convocavit et ab iis petivit, ut ante suos hortulos postridie piscarentur, dixitque, quid eos facere vellet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 73:4)
non illicitatorem venditor, non, qui contra se liceatur, emptor apponet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 77:11)
Q. quidem Scaevola P. f., cum postulasset, ut sibi fundus, cuius emptor erat, semel indicaretur idque venditor ita fecisset, dixit se pluris aestimare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 78:1)
Ac de iure quidem praediorum sanctum apud nos est iure civili, ut in iis vendendis vitia dicerentur, quae nota essent venditori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 82:1)
quicquid enim esset in praedio vitii, id statuerunt, si venditor sciret, nisi nominatim dictum esset, praestari oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 82:3)
Ergo ad fidem bonam statuit pertinere notum esse emptori vitium, quod nosset venditor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 84:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION