라틴어 문장 검색

Non expedit ergo, venerande amice, tuos in amore consumere dies, quem tot superius improbatum rationibus constat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:6)
Cultus forme connubia grata Nectunt et sese proprio uenerantur honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:15)
Cur relique partes istas uenerentur et istis Sese summittant nec eis seruire recusent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:32)
Sic ferrum ferro contendit, ut excolat illud, Vt socium uenerans sese ueneretur in illo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:33)
Tunc Racio monitu Nature docta docentis, Quinque sibi presentat equos, quos federat illa Federe complacito, concordi pace, fideli Connexu, cogitque iugo seruire iugales Indomitos, primis quos enutriuit ab annis Gracia Nature, que sic construxit equinos Mores, mis animi quedam uestigia donans, Vt, quamuis bruti, tamen hii uenerentur alumpnam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 4:3)
Vox omnis miratur eam, ueneratur adorans, Tociusque sonus cythare suspirat ad illam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 22:8)
Hanc argumenta decoris Esse deam monstrant, instancia nulla refellit Quod decor ipse probat faciesque simillima celo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:4)
Fertur equo Fronesis, se fert regina, uolatu Fertur equs, dea certat equo gressuque uolantem Preuenit et comiti pretemptat preuia gressum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:16)
Jam Fronesis, dictante dea, superauerat arces Sydereas, callemque nouum nodosque uiarum Mirans, que tante quereretur pondera molis, Ni proprios uisus rerum nouitate foueret Et proprii partem ferret regina laboris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:1)
Ergo potens uoti, celo demittitur alto Virgo, gradum properat illucque reuertitur unde Venerat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 18:1)
Spernitur ipsa tamen, quamvis decor ille peroret Et formae deitas disputet esse deam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:23)
Quae aliquando lumini vicina praefato, proficiens, sive prolongata deficiens, in crescendo radios sui luminis quasi carbunculum venerata, submittit, ut fraternis ignibus rursus ornata, renovata sui splendoris ornamenta circumferens, nunc supplementis solemninibus attriti orbis nutriens damna, nunc propriis [0435C] orphanata luminibus, jacturam conquerens propriae majestatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:77)
Et cum in his omnibus naturalis ratio langueat, sola fidei firmitate, tantae rei veneramur arcanum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:107)
Cui favet coelum, famulatur aer, Quam colit Tellus, veneratur unda, Cui velut mundi dominae, tributum Singula solvunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:5)
Ex ipsius autem nominis signaculo, caeterarumque circumstantiarum loquentibus signis, Hymenaeum qui venerat recognovi, quem natura [0472D] sua locans in dextra, suae dextrae dignitate donavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION