라틴어 문장 검색

Adhuc epistulae legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilaea, conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba haec,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장14)
sunt qui alios a socero nuntios venisse ferant, tamquam nihil atrox immineret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장2)
Isdem diebus accessisse partibus utramque Mauretaniam, interfecto procuratore Albino, nuntii venere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 58장1)
contusis Vbiis gravior et successu rerum ferocior Civilis obsidium legionum urgebat, intentis custodiis ne quis occultus nuntius venientis auxilii penetraret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 28장6)
Inde progressus deturbatis, qui interiora montium obsidebant, praesidiis cuncta firmavit occupatoque itinere, sicut paulo ante dictum est, idem et auctor et nuntius venit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 7장 8:2)
Iam multum viae praeceperat rex inminens fugientium tergis, cum a Parmenione tristis nuntius venit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 4:1)
A Cratero quoque nuntius venit Ozinen et Zariaspen, nobilis Persas, defectionem molientes oppressos a se in vinculis esse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 25:2)
de cuius morte cum domum falsus ab exercitu nuntius venisset et pater eius re credita testamentum mutasset et, quem ei visum esset, fecisset heredem essetque ipse mortuus, res delata est ad centumviros, cum miles domum revenisset egissetque lege in hereditatem paternam testamento exheres filius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 175:4)
ex his castris, cum graves de Parthis nuntii venirent, perrexi in Ciliciam per Cappadociae partem eam quae Ciliciam attingit, eo consilio ut Armenius Artavasdes et ipsi Parthi Cappadocia se excludi putarent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 20 4:3)
quibus ego ex eo tempore, quo primum ex Africa nuntius venit, supplicare una cum fratribus tuis non destiti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 13 2:4)
telluris altum remeat Argolicae decus tandem ad penates victor Agamemnon suos, Felix ad aures nuntius venit meas.
(세네카, 아가멤논 8:3)
eadem nocte et Tusculum de arce capta Capitolioque occupato et alio turbatae urbis statu nuntii veniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 196:1)
inclinante deinde se fortuna ad causam plebis nuntii veniunt arcem Carventanam dilapsis ad praedam militibus qui in praesidio erant, Aequos interfectis paucis custodibus arcis invasisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 604:2)
caedemque per se miserabilem miserabiliorem casus fecit, quod paulo post nuntius venit, mutatis repente ad misericordiam animis, ne interficerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 343:2)
hoc consilium per multos dies agitanti ei nuntius venit T. Quinctium consulem factum sortitumque provinciam Macedoniam maturato itinere iam Corcyram traiecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION