라틴어 문장 검색

Quid referam, ut volitet crebras intacta per urbes Alba Palaestino sancta columba Syro, Utque maris vastum prospectet turribus aequor Prima ratem ventis credere docta Tyros, Qualis et, arentes cum findit Sirius agros, Fertilis aestiva Nilus abundet aqua?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 78)
Et dubium pendet, vento cui pareat, aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:7)
motaque possunt Aequora subductis etiam concurrere ventis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:10)
aliter ventosa per aequora vectis, quae ventis turbentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4492)
Nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi invia fecissent venti Boeotaque tellus Aulide piscosa puppes tenuisset ituras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 4:3)
tunc quoque mulcentem dictis corda aspera regem iam faciles, ventis ut decertata residunt aequora, laxatisque diu tamen aura superstes immoritur velis, passi subiere penates.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권163)
aequora, flumineo cuius redeuntia vento vela legunt;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 15:1)
Tum venti posuere, premit placida aequora pontus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 26:3)
Tum porro venti quoque magnam tollere partem umoris possunt verrentes aequora, ventis una nocte vias quoniam persaepe videmus siccari mollisque luti concrescere crustas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:10)
Regresso itaque Tankrado cum caeteris principibus supra centum et quadraginta millia virorum peregrinorum, qui Jerusalem hoc anno adorare convenerant, taedio diutinae morae affecti, navigio nunc velis et remis aptato, rege vero salutato, alto mari invecti sunt ut ad terram nativitatis suae redirent, aequore ab omni fervore et turbine ventorum sedato.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 36:1)
Neve tuum fallax animum fiducia tangat, quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes contineat ventos et, cum velit, aequora placet!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 51:11)
inerepas ventum furentem quod procellis tristibus vertat aequor fundo ab imo, vexet et vagam ratem:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae18)
Continuo venti volvunt mare, magnaque surgunt aequora;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:2)
ipsum iam puppibus aequor deficit et totos consumunt carbasa ventos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권183)
Inde rapi coepere rates, atque aequora classem Curva sequi, quae iam vento fluctuque secundo Lapsa Palaestinas uncis confixit arenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION