라틴어 문장 검색

I, sequere Italiam ventis, pete regna per undas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 15:17)
fugit illa per undas ocior et iaculo et ventos aequante sagitta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:16)
Ventus autem est aeris fluens unda cum certa motus redundantia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장11)
Nova vota timori Sunt inventa novo, fluctus nimiasque precari Ventorum vires, dum se torpentibus unda Excutiat stagnis, et sit mare.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:35)
I nostro comes, i, libelle, Flavo Longum per mare, sed faventis undae, Et cursu facili tuisque ventis Hispanae pete Tarraconis arces:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, CIV1)
Est specus ingens exesi latere in montis, quo plurima vento cogitur inque sinus scindit sese unda reductos, deprensis olim statio tutissima nautis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:3)
atque ego non videam talis subsidere ventos, cum tibi provectas auferet unda rates, ut te felici post victa Ceraunia remo accipiat placidis Oricos aequoribus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 8a8)
'di maris Aegaei quos sunt penes aequora, venti, et quaecumque meum degravat unda caput, quo rapitis miseros primae lanuginis annos?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 713)
Altera consilio superest tristemque fatigat cura deam, natum ipsa sinu complexa per undas an magno Tritone ferat, ventosne volucres advocet an pelago solitam Thaumantida pasci.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권95)
o ego ne possim tales sentire dolores, quam mallem in gelidis montibus esse lapis, stare uel insanis cautes obnoxia uentis, naufraga quam uasti tunderet unda maris!
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 45)
quibus iam nihil spirantibus undae tamen factae diutius tument et a vento quidem iamdudum tranquillae sunt, sed mare est etiam atque etiam undabundum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 4:2)
quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti vis et fervorem mirum concinnat in undis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 14:4)
transeat hic sine nube dies, stent aere venti, ponat et in sicco molliter unda minas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 103)
pro te uel rapidas ausim maris ire per undas, aduersis hiberna licet tumeant freta uentis, pro te uel densis solus subsistere turmis uel paruum Aetnaeae corpus committere flammae.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae61)
fluctus uti primo coepit cum albescere vento, paulatim sese tollit mare et altius undas erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 22:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION