라틴어 문장 검색

Si cum alio sub conditione negotieris, prima velut occupatio aut possessio votorum in praecipuis numeranda.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:13)
Veluti cum quis inter principes duos negotietur ut eos ad bellum indicendum principi tertio concitet, atque hoc ut efficiat unius copias apud alterum supra modum et veritatem vicissim attolat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:12)
Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Iudae; et venumdabunt eos Sabaeis, genti longinquae, quia Dominus locutus est.
(불가타 성경, 요엘서, 4장8)
dicentes: "Quando transibit neomenia, et venumdabimus merces? Et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum et supponamus stateras dolosas,
(불가타 성경, 아모스서, 8장5)
et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venumdati sunt, ut facerent malum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장15)
Erant autem toto triduo octoginta milia perditi, quadraginta quidem milia in ipso manuum conflictu; non minus autem quam qui iugulati fuerant, venumdati sunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장14)
alii vero omnia, quae eis supererant, vendebant simulque Dominum deprecabantur, ut eriperet eos, qui ab impio Nicanore, prius quam comminus venirent, venumdati essent:
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장14)
Facinorosissimus autem Nicanor, qui mille negotiantes ad Iudaeorum venditionem adduxerat,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장34)
Itaque se magnas et gravis iniurias civium Romanorum qui in Ponto negotiati essent, quoniam in integrum restituere non posset, concedere Pharnaci.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:5)
Ibi cognoscit consensu omnium Antiochensium civiumque Romanorum, qui illic negotiarentur, arma capta esse excludendi sui causa nuntiosque dimissos ad eos, qui se ex fuga in finitimas civitates recepisse dicerentur, ne Antiochiam adirent:
(카이사르, 내란기, 3권 102:6)
Ubi ea dies venit, Carnutes Cotuato et Conconnetodumno ducibus, desperatis hominibus, Cenabum signo dato concurrunt civesque Romanos, qui negotiandi causa ibi constiterant, in his Gaium Fufium Citam, honestum equitem Romanum, qui rei frumentariae iussu Caesaris praeerat, interficiunt bonaque eorum diripiunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 3장1)
Marcum Aristium, tribunum militum, iter ad legionem facientem fide data ex oppido Cabillono educunt: idem facere cogunt eos, qui negotiandi causa ibi constiterant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 42장5)
Itaque interfectis Novioduni custodibus quique eo negotiandi causa convenerant pecuniam atque equos inter se partiti sunt;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 55장5)
Neve negotietur sibi pecuniamque domini aut animalibus aut rebus aliis promercalibus occupet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 13:1)
ac fuere quos per commercia venumdatos et in nostram usque ripam mutatione ementium adductos indicium tanti casus inlustravit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 28장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION