라틴어 문장 검색

tuque, o, Minoa venumdata, Scylla, figura tondes purpurea regna paterna coma.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1910)
atque obiter haec eadem laboriosa, priusquam hi adessent, in negotiatoris nostri domo dominioque palam sane venumdata defungitur, quodam Prudente (hoc viro nomen), quem nunc Tricassibus degere fama divulgat, ignotorum nobis hominum collaudante contractum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:1)
bellum innoxiis Antiatibus indici, geri cum plebe Romana, quam oneratam armis ex urbe praecipiti agmine acturi essent, exsilio et relegatione civium ulciscentes tribunos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 120:1)
quid est aliud quam exsilium intra eadem moenia, quam relegationem pati?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 47:1)
longe plurimos captivos ex Etruscis ante currum duxit, quibus sub hasta venumdatis tantum aeris redactum est ut, pretio pro auro matronis persoluto, ex eo quod supererat tres paterae aureae factae sint, quas cum titulo nominis Camilli ante Capitolium incensum in Iovis cella constat ante pedes Iunonis positas fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 38:1)
propter dilectum acerbe actum et T. Manlium filium rus relegatum sine ullo crimine, adulescens ipse cuius relegatio patri obiciebatur venit in cubiculum tribuni strictoque gladio coegit eum in verba sua iurare se non perseveraturum in accusatione.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha5)
Quinctius captivis praedaque partim venumdatis, partim militi concessis Larisam est profectus, hauddum satis gnarus quam regionem petisset rex quidve pararet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 120:1)
de qua re querente graviter Q. Caecilio et simul Lacedaemoniis deplorantibus moenia diruta, abductam plebem in Achaiam et venumdatam, ademptas, quibus ad diem civitas stetisset, Lycurgi leges, Achaei maxime concilii negati crimen excusabant recitando legem, quae nisi belli pacisve causa, et cum legati ab senatu cum litteris aut scriptis mandatis venirent, vetaret indici concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 393:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION