라틴어 문장 검색

"Non sum barbarus nec agresti morum squalore praeditus, nec ad exemplum naccinae truculentiae sulphuris te letali fumo necabo, ac ne iuris quidem severitate lege de adulteriis ad discrimen vocabo capitis tam venustum tamque pulchellum puellum, sed plane cum uxore mea partiario tractabo;"
(아풀레이우스, 변신, 9권 24:7)
pax terras ingreditur habitu venusto,
(ARCHIPOETA, IX119)
Neque ego nunc Plancio desinam debere, si solvero, nec minus ei redderem voluntate ipsa, si hoc molestiae non accidisset - Crispum sane, inquit, agmen orationis rotundumque ac modulo ipso numerorum venustum, sed quod cum venia legendum sit verbi paulum ideo inmutati, ut sententiae fides salva esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IV 4:5)
DEMOSTHENEN traditum est vestitu ceteroque cultu corporis nitido venustoque nimisque accurato fuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, V 2:1)
Neque, cum legimus eas, nimium sane displicent, quin lepide quoque et venuste scriptae videntur, prorsus ut melius posse fieri nihil censeas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 3:1)
Hunc Aesopi apologum Q. Ennius in Satiris scite admodum et venuste versibus quadratis composuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 21:1)
Ibi Androclus rem mirificam narrat atque admirandam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 17:1)
Admiranda quaedam ex annalibus sumpta de P. Africano superiore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, I 1:1)
Has volgi de Scipione opiniones confirmare atque approbare videbantur dicta factaque eius pleraque admiranda.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, I 8:1)
Flavium, Anni filium, aedilem curulem, L. Piso in tertio Annali scripsit, eaque res perquam pure et venuste narrata a Pisone, locum istum totum huc ex Pisonis Annali transposuimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IX 2:2)
Nam cum esset verbum deprecor doctiuscule positum in Catulli carmine, quia id ignorabat, frigidissimos versus esse dicebat omnium quidem iudicio venustissimos, quos subscripsi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 3:1)
et super ea re versus Laberii pure admodum et venuste facti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVII 1:2)
Homo, inquit, stulte et nihili, si te a malis exemplis auctoritates et rationes philosophiae non abducunt, ne illius quidem Demosthenis vestri sententia tibi in mentem venit, quae, quia lepidis et venustis vocum modis vincta est, quasi quaedam cantilena rhetorica facilius adhaerere memoriae tuae potuit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 3:2)
IUSTE venusteque admodum reprehendisse dicitur Aulum Albinum M. Cato.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VIII 2:1)
An tu quoque, inquit, "putas naturam feminis mammarum ubera quasi quosdam venustiores naevulos, non liberum alendorum, sed ornandi pectoris causa dedisse?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION