라틴어 문장 검색

Quidquid formosum mundus gerit aut pretiosum, Floris habet morem, cui dat natura calorem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 89:3)
Dictum est quod quidam nobilis progenie haberet uxorem castam nimiumet formosam.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:1)
Haec una die cum adfenestram staret, vidit quendam iuvenem formosum corpore atque facie.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:10)
Et Apronianum Romae decrevit esse praefectum, Octavianum proconsulem Africae, Venusto vicariam commisit Hispaniae, Rufinum Aradium comitem Orientis, in locum avunculi sui Iuliani, recens defuncti, provexit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 4:2)
Divisa itaque perpensis meritis et laboribus praeda, ipse (ut erat parvo contentus), mutum puerum oblatum sibi suscepit gesticularium, multa quae callebat, nutibus venustissimis explicantem, e tribus aureis nummis, partae victoriae praemium iucundum (ut existimabat) et gratum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 26:2)
Quae dum hoc modo procedunt, Venustus quidam, largitionum apparitor sub Valente, multo ante Nicomediam missus, ut aurum susceptum stipendii nomine, militibus per Orientem diffusis, viritim tribueret, hac tristitia cognita, alienum pervidens tempus, Cyzicum cum his quae susceperat, se citius contulit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 5:1)
Praetextatus ex urbi praefecto, et ex vicario Venustus, et ex consulari Minervius, oraturi ne delictis supplicia sint grandiora, neve senator quisquam, inusitato et illicito more, tormentis exponeretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 24:3)
quae longe abhorrent a studiis et voluntate veteris illius plebis, cuius multa facete dicta memoria loquitur et venuste.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 32:3)
scribens decore, venusteque pingens et fingens, et novorum inventor armorum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 4:2)
Et tunc missi sunt duo missi ab apostolico supradicto, hi sunt Formonsus et Damasus episcopi, ad Tassilonem ducem una cum missis domni regis Caroli his nominibus:
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 80:1)
Quorum maior ab aquilone primum formosior, sed postea, plenitudinem suam australi quasi tribueret, desipuit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 86:6)
"accusamus apud te philosophum formonsum et tam Graece quam Latine"
(아풀레이우스, 변명 4:2)
ni id onus recipiam, (quoniam non formosa pupilla, sed mediocri facie mater liberorum mihi offeratur) - si haec reputans formae et diuitiarum gratia me ad aliam condicionem reseruarem, neque pro amico neque pro philosopho facturum.
(아풀레이우스, 변명 71:9)
uirgo formosa etsi sit oppido pauper, tamen abunde dotata est;
(아풀레이우스, 변명 90:7)
iam dudum sibi prouisum satis et satis consultum respondit, neque ditiorem maritum neque formonsiorem uspiam gentium posse inuenire;
(아풀레이우스, 플로리다 14:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION