라틴어 문장 검색

Praetextatus ex urbi praefecto, et ex vicario Venustus, et ex consulari Minervius, oraturi ne delictis supplicia sint grandiora, neve senator quisquam, inusitato et illicito more, tormentis exponeretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 24:3)
quae longe abhorrent a studiis et voluntate veteris illius plebis, cuius multa facete dicta memoria loquitur et venuste.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 32:3)
quae temperantia morum ita tolerabilem eum fecit et verecundum, ut annitentibus cunctis, multos et mirabiles actus impleret, Graecis scriptoribus .
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 4:5)
scribens decore, venusteque pingens et fingens, et novorum inventor armorum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 4:2)
9) scriptor Hlothario favet, Hludowicum Germaniae regem, qui adversus fratrem astute et infideliter egerit, reprehendit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 5:3)
Nec tamen ideo cum Georgio Pertz opus duobus saltem scriptoribus, immo viri d. H. Steffen opinionem sequentes totum eidem deberi censemus.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 5:7)
Hunc scriptor acerrime impugnat, tandem alium in eius locum subrogatum esse vehementer gaudens.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 6:3)
20) de loco Sanctis 'opinatissimo' vastato et ecclesia S. Victoris incensa enarrantur, quam cladem scriptor non modo vehementissime doluit, sed etiam oculis vidisse videtur.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 7:3)
doceam rursum haec et multo plura alia nomina in bybliothecis publicis apud clarissimos scriptores me legisse an disputem longe aliud esse notitiam nominum, aliud artis eiusdem communionem nec debere doctrinae instrumentum et eruditionis memoriam pro confessione criminis haberi an, quod multo praestabilius est, tua doctrina, Claudi Maxime, tuaque perfecta eruditione fretus contemnam stultis et impolitis ad haec respondere?
(아풀레이우스, 변명 89:3)
Poeta fuit hic Philemon, mediae comoediae scriptor, fabulas cum Menandro in scaenam dictauit certauitque cum eo, fortasse impar, certe aemulus.
(아풀레이우스, 플로리다 16:6)
"Non sum barbarus nec agresti morum squalore praeditus, nec ad exemplum naccinae truculentiae sulphuris te letali fumo necabo, ac ne iuris quidem severitate lege de adulteriis ad discrimen vocabo capitis tam venustum tamque pulchellum puellum, sed plane cum uxore mea partiario tractabo;"
(아풀레이우스, 변신, 9권 24:7)
pax terras ingreditur habitu venusto,
(ARCHIPOETA, IX119)
quando vero et aetate erat provectior et incessabilius die noctuque, immo omnibus istius insulae medicis incognitis infirmitatibus, internisque atque externis regiae potestatis sollicitudinibus, necnon et paganorum terra marique infestationibus occupatus, immo etiam perturbatus, magistros et scriptores aliquantula ex parte habebat, legere ut non poterat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 25 28:3)
Alia quippe quaestio est, sitne aliquando mentiri viri boni, et alia quaestio est, utrum scriptorem sanctarum scripturarum mentiri oportuerit, immo vero non alia, sed nulla quaestio est.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 3:5)
Historia sane, cuius scriptores fidem se praecipue narrationibus suis debere profitentur, fortassis habeat aliquid cognitione dignum liberis, cum sive bona sive mala hominum tamen vera narrantur.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION