라틴어 문장 검색

Amice, si vera sunt quae retulisti, feram tibi inde auxilium.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:20)
Volens itaque rex quae sibi relata erant turpia verane an fictafuissent cognoscere, ad philosophum properavit inquirens quid de se philosophusdixerit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 199:12)
Neque enim ideo Deus jurat, quod fide credentis indigeat, aut testimoniorum astipulationibus destitutus suffragium sacramenti requirat, sicut homines qui fidem nobis adsciscimus sacramento, et ideo juramus, ut credamur vera dixisse.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:2)
In quibus figura agni praecessit mysteriis verum venturum levitem, qui proprii corporis passione tolleret peccatum mundi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:14)
Ver igitur initium anni aestimatur, non secundum usum temporis, sed secundum naturae praerogativam;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:17)
Itaque corpus nostrum tamquam vere, hoc est, aere, cibo pascitur naturali.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 4:6)
Ἀέρ autem Graeco nomine, ver Latino dicitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 4:7)
Alii summum decus in carruchis solito altioribus, et ambitioso vestium cultu ponentes, sudant sub ponderibus lacernarum, quas in collis insertas iugulis ipsis annectunt, nimia subtegminum tenuitate , exceptantes eas manu utraque et vexantes crebris agitationibus, maximeque sinistra, ut longiores fimbriae tunicaeque perspicue luceant, varietate liciorum effigiatae in species animalium multiformes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 9:1)
Amor enim post documenta flagrantior, sequi libenter hortatus est omnis operae conturmalem, auctoritate magnificum ducem, plus laboris indicere sibi quam militi, sicut perspicue contigit, assuetum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 2:3)
Ob quae praefecto praetorio ferri non posse clamante, se repente factum infidum, cui Augustus summam commiserit rerum, Iulianus eum sedatius leniens, scrupulose computando et vere, docuit non sufficere solum, verum etiam exuberare capitationis calculum ad commeatuum necessarios apparatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 4:1)
Accipe igitur veritatem, non obtectam praestigiis, sed perspicuam, nullisque minis inanibus perterrendam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 11:2)
In domo Barbationis, pedestris militiae tunc rectoris, examen apes fecere perspicuum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 1:2)
sciat tamen velut quodam praesagio, quod dum maeret super his quae apud Amidam gesta didicit fide, dumque ad spadonum arbitrium trahitur, defrustandae Mesopotamiae proximo vere ne ipse quidem cum exercitus robore omni, opitulari poterit praesens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 2장 4:2)
Quod alias non evenit ita perspicue, nisi cum post inaequales cursus iter menstruum lunae ad idem revocatur initium, certis temporum intervallis, id est cum in domicilio eiusdem signi tota reperitur luna sub sole, liniamentis obiecta rectissimis, atque in his paulisper consistit minutis, quae geometrica ratio partium partes appellat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 2:1)
Ob haec et similia percitus, metuensque ne augerentur in maius, stimulante (ut ferebatur) praefecto Florentio, Decentium tribunum et notarium misit, auxiliares milites exinde protinus abstracturum, Aerulos et Batavos, cumque Petulantibus Celtas, et lectos ex numeris aliis trecentenos, hac specie iussos accelerare, ut adesse possint armis primo vere movendis in Parthos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION