라틴어 문장 검색

Aspera blandiciis, in lumine nubila, pauper Et diues, mansueta, ferox, predulcis, amara, Ridendo plorans, stando uaga, ceca uidendo, In leuitate manens, in lapsu firma, fidelis In falso, leuis in uero stabilisque mouendo, Hoc firmum seruans quod nunquam firma, fidele Hoc solum retinens quod nesciat esse fidelis, Hoc solo uerax quod semper falsa probetur, Hoc solo stabilis quod semper mobilis erret, Ambiguo uultu seducit forma uidentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:8)
Me reddam stabilem, motum pro parte reddens, Incipiam solers, sapiens discretaque, uerax Et stabilis fieri, que stulta, improuida, mendax Et preceps hucusque fui, mutabo priores Excessus, nostrasque manus mirabor ad horam".
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:18)
Dux igitur, sic praemonitus ab advenis et Graecorum deceptiones edoctus, ad imperatorem minime introivit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 18:7)
Dehinc alio die Turci successu suae fraudis gaudentes, et similem deceptionem adhuc Christianis se inferre arbitrantes, a porta egressi, et inter scirporum densitatem fragilesque calamos palustris loci clanculum accedentes, peregrinis quibusdam in praedicto pomario insurrexerunt solita feritate et vociferatione;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 94:1)
Audita hac visione et promissione ex veraci fratris relatione, universi timore amittendae praesentis vitae hactenus haesitantes, ac fugitivorum principum amissione turbati, spe et desiderio vitae coelestis accensi, animo fiunt stabiles nec ultra aliquo metu mortis a confratribus et urbe se recedere fatentur, sed cum eis vivere et mori, et omnia pro Christo sufferre.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 78:1)
Baldewinus talem tantamque perfidiam eos machinari nunc veraci relatione, nunc tristis vultus illorum immutatione expertus, missa familiari et devota sibi manu Gallorum, universos jussit teneri et carceris custodiae mancipari;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 32:5)
Sed licet lingua ad plenum dogmari non possit, cohercenda est tamen etcoartanda ut sit verax et non mendax.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 11:8)
Et alibi Ihesus Syrac dixit, "Anteomnia opera tua verbum verax precedat te, et ante omnem actum consiliumstabile."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 12:2)
Refrenanda eciam estlingua ut sit verax et non mendax, secundum verbum Domini dicentis:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 8:4)
Rex qui rector verax est, virga Dei in terra est;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 166:2)
et si mathematici aliquando vera de futuris praenuntiare videntur, dicit hoc fieri operatione daemonum ad deceptionem infidelium.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 16:2)
et auris ejus deceptio est, quia et auditus illuditur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:3)
et sapor ejus deceptio est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:4)
Deceptio est auditus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:23)
sed cum haec simulata magis quam veracia viderentur, velut inania neglecta sunt, et auxilium contra eos Herioldo datum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 240:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION