라틴어 문장 검색

Interest etiam sanitatis coloniae ut salis sat bona copia convehatur quo cibi, quos verisimile est putridos aliter saepe futuros, condiantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:49)
At longe verisimilius est desolationem illam quae illos olim invaserat minime per terrae motus factam (contra quam narrabat sacerdos Aegyptius in colloquio cum Solone de insula Atlantide, eam scilicet a terrae motu absorptam esse), sed potius per diluvium particulare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:18)
Omittendi igitur erant caitum tituli, quos Boetium scripsisse minime est verisimile.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:3)
Et haut scio an in ipsius Boetii operibus corrigendis constantior esse studuerim Boetio ipso, cum variationem rerum illum amasse non solum easdem sententias eloquendi maxima varietas testetur, sed etiam quod promiscue scripsisse eum maxime et verisimile triangulus et triangulum, pyramidam et pyramidem, atomon latinis, κολουρον graecis litteris, similia.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:9)
Cuius rei verisimilis causa adferebatur, quod Gallis omnibus cognitum esset neque ulla multitudine in unum locum coacta resisti posse Romanis, nec, si diversa bella complures eodem tempore intulissent civitates, satis auxili aut spati aut copiarum habiturum exercitum populi Romani ad omnia persequenda; non esse autem alicui civitati sortem incommodi recusandam, si tali mora reliquae possent se vindicare in libertatem.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 2장2)
ubi prioris febris accessio paene conecit, paremque subsequi verisimile est neque eam videntur sustinere aegri vires posse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장32)
Id saepe posse fieri verisimile est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 14장7)
Eadem ergo vi verisimile est spissescentem quoque intus umorem hominis ab eo discuti et sic dari sanitatem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장58)
Verisimile est autem id a quoque praetermissum, quod ipse non cognoverat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장2)
Crassissimum vero in capite os post aurem est, qua capillus, ut verisimile est, ob id ipsum non gignitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장17)
Si vero etiam torpor accessit, si mens non constat, si nervorum vel resolutio vel distentio secuta est, verisimile est etiam cerebri membranam esse violatam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장4)
ut aliquis hanc esse, etiamsi rima est, existimet eo loco, quo subesse hanc verisimile est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장18)
ubi prioris febris accessio paene confecit, paremque subsequi uerisimile est neque eam uidentur sustinere aegri uires posse.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 8:6)
Id saepe posse fieri uerisimile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 2:3)
Eadem ergo ui uerisimile est spissescentem quoque intus umorem hominis ab eo discuti et sic dari sanitatem.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION