라틴어 문장 검색

At rex Galliae ex altera parte non sincere in hoc negotio versatus est, sed summo cum artificio et simulatione insigni ad eam metam collimans, ut tempus lucraretur auxiliaque Anglorum sub spe pacis retardaret donec Britanniam armis suis occupasset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:27)
Paulo post commissus est cuidam ex cognatis suis Ioanni Stenbecko dicto, qui Antwerpiae habitabat, unde saepius Antwerpiam et Turnacum inter, et circa alia Flandriae oppida, cursitabat, ut plurimum cum Anglis versatus, quo pacto etiam linguam Anglicam ad unguem callebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:9)
sed per superficiem et varietatem rerum tantum labantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:5)
Alii callidus conjiciunt et animo versant, si media ignorentur, singula ad manum et virgulam divinam (quod religionis, ut putant, maxime intersit) facilius posse referri:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:4)
Licet viae ad potentiam atque ad scientiam humanam conjunctissimae sint et fere eaedem, tamen propter perniciosam et inveteratam consuetudinem versandi in abstractis, tutius omnino est ordiri et excitare scientias ab iis fundamentis quae in ordine sunt ad partem activam, atque ut illa ipsa partem contemplativam signet et determinet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 10:1)
Etenim cogitationes suas facilius agitat et in omnes partes versat, easdem ordinatius disponit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 6:6)
Fontes duorum generum intelligio, unum qui aquam salientem verset et dispergat cum crateribus suis, alterum nitidum aquae purae receptaculum, quadratum pedum triginta vel quadraginta, illime, sine coeno aut piscibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 6:5)
Rapido caelum turbine uersas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 3:1)
Nam cur tantas lubrica uersat
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 28:1)
rotam uolubili orbe uersamus, infima summis, summa infimis mutare gaudemus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:20)
Pontus uersat harenas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 2:1)
Hinc enim libido uersat auidis corda uenenis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IV 6:1)
Labienus in equo capite nudo versari in prima acie, simul suos cohortari, nonnumquam legionarios Caesaris ita appellare:
(카이사르, 아프리카 전기 16:1)
Caesar quoad potuit cohortando suos ad pontem ac munitiones continere, eodem in periculo versatus est;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 21:1)
Proxima nocte Pharnaces interceptis tabellariis, qui de Alexandrinis rebus litteras ad Domitium ferebant, cognoscit Caesarem magno in periculo versari flagitarique ab Domitio ut quam primum Caesari subsidia mitteret propiusque ipse Alexandream per Syriam accederet.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 38:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION