라틴어 문장 검색

Verum adolescens iste (de quo nunc loqui occoepimus) tam versutus erat et veluti mercurialis ut similem vix fere reperias, isque qui, si forte in scena partibus suis excidisset, eas acumine proprio prompte supplere possit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 1:4)
Datum etiam in evidentiis fuit dum caussa divortii tractaretur scomma quoddam facetum, nimirum quod Arthurus mane cum e lecto principissae surrexisset potum postulasset praeter consuetudinem suam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 11:8)
Traditur etiam hodie narratio quaedam faceta cercopithecum suum (ab aliquo ex suis cubiculariis, ut creditum est, impulsum) die quodam praecipuum ex diariis suis, tunc forte incuriose positum, in frustra innumera discerpsisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 9:3)
Sunt enim haud pauci qui in personarum aditibus et temporibus versuti sunt, neque tamen negotiorum sunt capaces.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 1:7)
qui laetis risum salibus movisse facetus, qui nutu manibusque loquax, cui tibia flatu, cui plectro pulsanda chelys, qui pulpita socco personat aut alte graditur maiore cothurno, et qui magna levi detrudens murmura tactu innumeras voces segetis moderatus aenae intonet erranti digito penitusque trabali vecte laborantes in carmina concitet undas, vel qui more avium sese iaculentur in auras corporaque aedificent celeri crescentia nexu, quorum compositam puer amentatus in arcem emicet et vinctu plantae vel cruribus haerens pendula librato figat vestigia saltu.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:166)
Cuius velut discipulus duo volumina similium praeceptorum de vineis Iulius Graecinus composita facetius et eruditius posteritati tradenda curavit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 14:2)
cum quidem plerisque uilitatem mirantibus facetissime Cicero:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 50장 2:2)
et tamen nonnulla eius facetissima extant, in quibus et haec.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 22장 1:3)
attamen, docte, facete, apte, composite, ornate, et diserte.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.109)
ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0635)
hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,emunctae naris, durus conponere versus.
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장2)
Facetam vocant et sanctam et in qua nullus sit dolus,
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:5)
Ea facetissima iuratio Tremellio Scrophae cognomentum dedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 30:11)
Hannibal Carthaginiensis apud regem Antiochum profugus facetissime cavillatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 1:3)
Venderet excultos colles cum praeco facetus Atque suburbani iugera pulchra soli, 'Errat' ait 'si quis Mario putat esse necesse Vendere:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION