라틴어 문장 검색

ingemit et dictis ardens furialibus infit:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1138)
dixerat et torvam faciem furialiaque arma exuit inque habitum sese transformat honestum;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1152)
His ubi nequiquam dictis experta Latinum contra stare videt penitusque in viscera lapsum serpentis furiale malum totamque pererrat, tum vero infelix, ingentibus excita monstris, immensam sine more furit lymphata per urbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:1)
Allecto torvam faciem et furialia membra exuit, in vultus sese transformat anilis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 18:4)
Haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam adsuetumque malo Ligurem Volscosque verutos extulit, haec Decios, Marios, magnosque Camillos, Scipiadas duros bello et te, maxume Caesar, qui nunc extremis Asiae iam victor in oris inbellem avertis Romanis arcibus Indum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:13)
cessit immanis tibi blandienti ianitor aulae Cerberus, quamvis furiale centum muniant angues caput eius atque spiritus taeter saniesque manet ore trilingui;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 113)
libet ire contra, Siste furialem impetum, alumna:
(세네카, 메데아 3:27)
violate caede neve furiali malo aspergite aras.
(세네카, Thyestes 97:1)
ille aurigam fugit, aurigae furiale minatur efferus, et campo dominum circumspicit omni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권170)
"me sacra premebat tempestas, ego mixta viri furialibus armis bella deum et magnas videbam fulminis iras."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권40)
veteri stat sordida tabo utraque canities, et durus sanguine crinis obnubit furiale caput;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권314)
hos agmine venientes T. Herminius legatus conspicatus interque eos insignem veste armisque Mamilium noscitans tanto vi maiore quam paulo ante magister equitum cum hostium duce proelium iniit, ut et uno ictu transfixum per latus occiderit Mamilium et ipse inter spoliandum corpus hostis veruto percussus, cum victor in castra esset relatus, inter primam curationem exspiraverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 217:1)
inde terror maximus fuit quod sacerdotes eorum facibus ardentibus anguibusque praelatis incessu furiali militem Romanum insueta turbaverunt specie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 169:1)
iamque in vadum egressum eminus veruto Lucanus exsul transfigit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 350:2)
quippe in oculis erat omnis ille occulti paratus sacri et armati sacerdotes et promiscua hominum pecudumque strages et respersae fando nefandoque sanguine arae et dira exsecratio ac furiale carmen, detestandae familiae stirpique compositum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 597:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION