라틴어 문장 검색

Quo enim spectant flexae pectine comae, quo facies medicamine attrita et oculorum quoque mollis petulantia, quo incessus arte compositus et ne vestigia quidem pedum extra mensuram aberrantia, nisi quod formam prostituis, ut vendas?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:2)
Ausa est quoque regia virgo nescia quem premeret, tergo considere tauri, cum deus a terra siccoque a litore sensim falsa pedum primis vestigia ponit in undis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:13)
Pedum calidus vestigia pulvis habebat, ipse oculis ereptus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 62:10)
nam quidem feris et pecudibus os humile et deorsum ad pedes deiectum, uestigio et pabulo proximum, nunquam ferme nisi mortuis aut ad morsum exasperatis conspicitur:
(아풀레이우스, 변명 7:9)
E tenebris tantis tam clarum extollere lumen qui primus potuisti inlustrans commoda vitae, te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc ficta pedum pono pressis vestigia signis, non ita certandi cupidus quam propter amorem quod te imitari aveo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:1)
et tamen celerius cogitatione pulvis qui ictu pedis fuerat excussus vestigio superfunditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 4:5)
Tum vero male fida prius vestigia lusit decepitque pedes;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:5)
Quippe color nivis est, quam nec vestigia duri calcavere pedis nec solvit aquaticus auster.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:2)
At ille, scilicet ut vacuis et inobservatus in herbis, huc it et hinc illuc, et in adludentibus undis summa pedum taloque tenus vestigia tingit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:7)
Una acies iuvenum, ducit quam parvus ovantem nomen avi referens Priamus, - tua clara, Polite, progenies, auctura Italos, - quem Thracius albis portat equus bicolor maculis, vestigia primi alba pedis frontemque ostentans arduus albam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 21:11)
Utque pedum primis infans vestigia plantis institerat, iaculo palmas armavit acuto spiculaque ex umero parvae suspendit et arcum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 21:10)
aut illo reddidit loco, ut 'cetera pubes senioris Acestae fertur equis'. quamquam multi distinctione mutata tres equos commemorent, ut sit plena 'equus bicolor maculis', et de alio dicatur 'vestigia primi alba pedis', id est primorum pedum vestigia, et 'frontem albam ostentabat alter'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5654)
vestigia plantis institerat signa pedum primis plantis expresserat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5731)
neque enim vestigia cernit longius ulla pedum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:34)
Indignata dea est, et laedere quatenus ipsum non poterat (nec vellet amans), irascitur illi, quae sibi praelata est, venerisque offensa repulsa protinus horrendis infamia pabula sucis conterit et tritis Hecateia carmina miscet caerulaque induitur velamina perque ferarum agmen adulantum media procedit ab aula, oppositumque petens contra Zancleia saxa Rhegion ingreditur ferventes aestibus undas, in quibus ut solida ponit vestigia terra summaque decurrit pedibus super aequora siccis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION