라틴어 문장 검색

namque optimi uiri litteras ter et quater aueo quantouis temporis dispendio lectitare.- Non sum nescius debuisse me post istas Auiti litteras perorare.
(아풀레이우스, 변명 92:14)
nemo est hodie, quantum mea opinio fert, alicuius in eloquentia laudis et spei, quin Auitus esse longe malit, si cum eo se remota inuidia uelit conferre;
(아풀레이우스, 변명 93:3)
quamcumque orationem struxerit Auitus, ita illa erit undique sui perfecte absoluta, ut in illa neque Cato grauitatem requirat neque Laelius lenitatem nec Gracchus impetum nec Caesar calorem nec Hortensius distributionem nec Caluus argutias nec parsimoniam Salustius nec opulentiam Cicero:
(아풀레이우스, 변명 93:5)
prorsus, inquam, ne omnis persequar, si Auitum audias, neque additum quicquam uelis neque detractum neque autem aliquid commutatum.
(아풀레이우스, 변명 93:6)
Video, Maxime, quam benigne audias, quae in amico tuo Auito recognosces.
(아풀레이우스, 변명 93:7)
Audesne te ergo, Aemiliane, cum Auito conferre?
(아풀레이우스, 변명 94:2)
an inuasisse me domum Pudentillae et concipilare bona eius tu magis dolere debes quam doluisset Pontianus, qui mihi ob paucorum dierum uestro scilicet instinctu ortas simultates etiam absenti apud Auitum satisfecit, qui mihi apud tantum uirum gratias egit?
(아풀레이우스, 변명 94:4)
puta me acta apud Auitum, non litteras ipsius legisse.
(아풀레이우스, 변명 94:5)
"maga primi nominis et omnis carminis sepulchralis magistra creditur, quae surculis et lapillis et id genus frivolis inhalatis omnem istam lucem mundi sideralis imis Tartari et in vetustum chaos submergere novit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 5:12)
Diribitores plusculi splendide amicti fercula copiosa scitule subministrare, pueri calami strati pulchre indusiati gemmas formatas in pocula vini vetusti frequenter offerre.
(아풀레이우스, 변신, 2권 19:4)
"Sic infortunatissimae filiae miserrimus pater,suspectatis caelestibus odiis et irae superum metuens, dei Milesii vetustissimum percontatur oraculum et a tanto numine precibus et victimis ingratae virgini petit nuptias et maritum."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:34)
"Magni Iovis germana et coniuga, sive tu Sami, quae sola partu vagituque et alimonia tua gloriatur, tenes vetusta delubra;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:22)
"Hoc tibi dolium nimis vetustum est et multifariam rimis hiantibus quassum"
(아풀레이우스, 변신, 9권 7:5)
et cum dicto nudatus ipse, delato lumine, scabiem vetustam cariosae testae occipit exculpere.
(아풀레이우스, 변신, 9권 7:15)
"Regina caeli, sive tu Ceres alma frugum parens originalis, quae, repertu laetata filiae, vetustae glandis ferino remoto pabulo, miti commonstrato cibo, nunc Eleusiniam glebam percolis;"
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION